라틴어 문장 검색

In quem finem nos legatos suos misit cum plena potestate pacem et tractatum et concludendi, nobis simul in mandatis dans ut secreta consiliorum suorum in aliquibus vobis impertiremur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 17:2)
22. In hunc modum legati regis Galli verbis suavissimis et plane mellitis regis sui propensionem in Henricum regem repraesentare, et aspere quaeque inter reges duos lenire et dulcorare conati sunt, duas res ex hoc sperantes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 22:1)
Consiliarii Anglii silebant, illud tantummodo dicentes, se scire legatos responsum minime expectaturos antequam rem regi suo retulissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 22:5)
Postquam igitur saepius cum concilio suo de re deliberasset, animi autem sui sensum parce aperuisset, cancellario in mandatis dedit responsum quoddam formale quod legatis redderet, idque praesentibus reliquis consiliariis fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 22:12)
Paulo post, legati ad concilium accersiti sunt, ubi cancellarius in hunc modum locutus fertur:
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 22:14)
23. "Domini mei legati, ex mandato regis respondebo orationi domini prioris, eloquenti admodum et ornato, paucis et perspicuis verbis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 23:1)
Rex ait sibi e memoria non excidisse quando ipse cum rege Gallo ad Scotos (qui contra regem suum arma sumpserant) legatos suos misisset, se alio stilo locutos, atque prout reges decebat, populares istos motus contra principes suos detestatos esse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 25:3)
Verum (domini mei legati) has duas actiones in hoc statu res noster reliquit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 25:4)
26. "Iam vero (domini mei legati) habeo insuper quae vobis ex parte regis nostri proponam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 26:1)
27. Legati hac re nova fere attoniti non sine indignatione quadam responderunt se minime dubitare quin gladius domini sui sceptrum suum facile possit defendere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:1)
Ad quae consiliarii dixerunt tantum regem ab ipsis nullum aliud responsum expectasse, sed legatos proprios ad regem Gallum propediem missurum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:4)
Cui interrogationi legati prudenter et caute responderunt rem illa regis sui cogitationibus tam procul abesse ut de ea nihil dederit in mandatis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:6)
In hunc modum legati dimissi sunt praeter unum priorem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:7)
Secuti autem sunt confestim regis Angliae legati in Galliam, videlicet Thomas Ormondiae comes et Thomas Goldenstonus prior ecclesiae Christi Cantuariensis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:8)
Atque dubitans ne metus ab Anglis expeditionem Galli in Italiam remorari posset, episcopum hunc misit ut res inter duos reges, si posset, componeret, Qui primum ad regem Gallum se contulit, eumque bene animatum (ut ipse arbitrabatur) offendens, versus regem Angliae perrexit et legatos Anglos apud Caletum reperit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION