라틴어 문장 검색

A quo enim non prope est, parata omnibus locis omnibusque momentis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 16:2)
prope est a te deus, tecum est, intus est.'
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 1:2)
ubique tam prope est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 11:4)
Prope est a timente, qui fatum segnis expectat, sicut ille ultra modum deditus vino est, qui amphoram exiccat et faecem quoque exorbet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 32:4)
Itaque inchoatus et ad summa procedens cultorque virtutis, etiam si adpropinquat perfecto bono, sed ei nondum summam manum inposuit, ibit interim cessim et remittet aliquid ex intentione mentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 28:1)
tamen cum prope accessit, tergiversatur, tremit, plorat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 11:2)
potest etiam inprudens et rudis et unus e turba, utique dum prope est ab accepto;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 8:4)
Prope est, ut omnes sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 21:4)
prope est enim, ut libenter damnet, qui cito ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 88:2)
prope est, ut inique puniat, qui nimis.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 88:3)
misericordia vitium est animorum nimis miseria paventium, quam si quis a sapiente exigit, prope est, ut lamentationem exigat et in alienis funeribus gemitus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 28:4)
"sed ut uidit adpropinquare notum sibi militem Popilium nomine, memor defensum a se laetiore uultu aspexit."
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 20:3)
Videns mulier quod appropinquabat tempus quod loqueretur filius regis, precepit puellis suis ut irent secum ad flumen, ut ibi se demergeret.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 17. Sexti sapientis secunda historia: Nomina 2:1)
sic Alpium iugis appropinquatum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 2:3)
tempore, quo personam publicam portas, gratiae te privatae memorem semper esse oportere, biennium prope clauditur, quod te praefectum praetorio Galliarum non nova vestra dignatione sed nostro affectu adhuc vetere gaudemus, qui, si Romanarum rerum sineret adversitas, aegre toleraremus, nisi singulae personae, non dicam provinciae, variis per te beneficiis amplificarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Polemio suo salutem 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION