라틴어 문장 검색

nam et muro lapideo, cuius exordium operis Sabino bello turbatum erat, urbem qua nondum munierat cingere parat, et infima urbis loca circa forum aliasque interiectas collibus convalles, quia ex planis locis haud facile evehebant aquas, cloacis fastigio in Tiberim ductis siccat, et aream ad aedem in Capitolio Iovis, quam voverat bello Sabino, iam praesagiente animo futuram olim amplitudinem loci occupat fundamentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 404:1)
nihilne interest, utrum militem, quem neque viae labor eo die neque operis fatigaverit, requietum, integrum in tentorio suo arma capere iubeas atque in aciem plenum virium, vigentem et corpore et animo educas, an longo itinere fatigatum et onere fessum, madentem sudore, arentibus siti faucibus, ore atque oculis repletis pulvere, torrente meridiano sole, hosti obicias recenti, requieto, qui nulla re ante consumptas vires ad proelium adferat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 492:1)
Vtinam fortuna nunc anetina uterer, ut quom exiissem ex aqua, arerem tamen.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 662)
Tegillum eccillud, mihi unum id aret;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 742)
cum ita bene calcatum et quam densissime fuerit, tunc cocleis, rotis, tympanis conlocatis locus, qui ea saeptione finitus fuerit, exinaniatur sicceturque, et ibi inter saeptiones fundamenta fodiantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장18)
Aret Lenia nocens, aret Lyrcius et ingens Inachus advolvensque natantia saxa Charadrus et numquam in ripis audax Erasinus et aequus fluctibus Asterion, ille alta per avia notus audiri et longe pastorum rumpere somnos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권324)
aret ager ordo est 'aret ager et sitit herba moriens vitio aeris', id est pestilentia corrupti aeris affligitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 571)
siccabat] exprimebat vel abluebat, ut vulnera siccabat lymphis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6871)
tum in sole siccetur et radice silphi trita cum aceto adspargatur defriceturque atque ita rursus in sole siccata et mox refrigerata recondatur, si maior est modus, in horreo, si minor, in vasis oleariis salsamentariisque;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 16:3)
Ergo aquam dulcem dixit quasi natura levem celerius inmergere in ea quae abluenda sunt et, dum siccatur, secum sordium maculas abstrahere, marinam vero quasi crassiorem nec facile pentrare purgando propter densitatem sui et, dum vix siccatur, non multum sordium secum trahere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 20:1)
eo siccato vinum quasi spoliatum viribus, prout ingenio imbecillum aut validum fuit, vel acore exasperatur vel austeritate restringitur, oleum autem superfluo humore siccato, velut mucore qui in eo latuit absterso, acquirit novam suavitatem saporis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION