라틴어 문장 검색

is testis, quae vasa aurea atque argentea castris captis inter aliam praedam regiam vidisset, ea se in triumpho negabat vidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 693:1)
argenteorum - caelata erant - mille pondo et quadringenta viginti tria, aureorum mille pondo viginti tria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 709:1)
pro argento si aurum dare mallent, darent, convenit, dum pro argenteis decem aureus unus valeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 127:2)
duobus fratribus regulis haec praecipua, torques duo ex quinque pondo auri facti et vasa argentea quinque ex viginti pondo et duo equi phalerati cum agasonibus et equestria arma ac sagula, et comitibus eorum vestimenta, liberis servisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 57:2)
munera ei ex . . . sestertiis iussa dari et vasorum argenteorum pondo quinquaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 550:2)
hic autem apud nos magna turba ac familia est, supellex, aurum, vestis, vasa argentea:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 527)
at candidatus cedit hic mastigia, stimulorum loculi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 812)
tibi habe, aufer, utere vel tu vel tua uxor, vel etiam in loculos compingite.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 331)
sed in cella erat paulum nimis loculi lubrici, ibi erat bilibris aula sic propter cados, ea saepe deciens complebatur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 272)
Perfacile ego ictus perpetior argenteos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1184)
Argenteam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 176)
Pro lignean salute vis argenteam remittere illi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 178)
Vt litterarum ego harum sermonem audio, nisi tu illi lacrumis fleveris argenteis, quod tu istis lacrumis te probare postulas, non pluris refert quam si imbrem in cribrum geras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 1167)
Amicam tuam esse factam argenteam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3304)
tantillum loculi, ubi catellus cubet, id mi satis est loci.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 2100)

SEARCH

MENU NAVIGATION