라틴어 문장 검색

Sed ubi ille adsedit Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso voltu, voce supplici postulare a patribus coepit, ne quid de se temere crederent:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장8)
Qui demissi in obscuro vitam habent, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장23)
In eum locum postquam demissus est Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat, laqueo gulam fregere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 55장7)
suos hortando ad virtutem arrigere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 23장4)
Sic animis eorum arrectis equites in primo late, pedites quam artissime ire et signa occultare iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 68장6)
Sese quisque praeda locupletem fore, victorem domum rediturum, alia huiusce modi animis trahebant, et eos non paulum oratione sua Marius arrexerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 84장10)
Huiusce modi oratione habita Marius, postquam plebis animos arrectos videt, propere commeatu, stipendio, armis aliisque utilibus nauis onerat, cum his A. Manlium legatum proficisci iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 86장1)
consulis animus tamen paulum arrectus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장10)
Neque in eo tam aspero negotio Marius territus aut magis quam antea demisso animo fuit, sed cum turma sua, quam ex fortissimis magis quam familiarissimis parauerat, uagari passim ac modo laborantibus suis succurrere, modo hostis, ubi confertissimi obstiterant, invadere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 98장1)
In eam demissus es vitam, quae numquam tibi terminum miseriarum ac servitutis ipsa factura sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 6:6)
sic animus magnus ac sacer et in hoc demissus, ut propius divina nossemus, conversatur quidem nobiscum, sed haeret origini suae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 5:5)
Vetas me caelo interesse, id est iubes me vivere capite demisso?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 20:6)
Adspice M. Catonem sacro illi pectori purissimas manus admoventem et vulnera parum alte demissa laxantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 13:1)
C Caesar, cum illum transeuntem per Latinam viam unus ex custodiarum agmine demissa usque in pectus vetere barba rogaret mortem:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 18:8)
in fornacem coniecta concaluit, in aquam demissa refrixit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION