라틴어 문장 검색

crescit amor prensis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 73:5)
cautaque non stulte latronum proelia ludat, unus cum gemino calculus hoste perit, bellatorque sua prensus sine compare bellat,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 72:2)
brachia da lasso potius prendenda natanti, nec pigeat mento supposuisse manum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 69)
Hic illam cursum inpedientibus undis, ut se mutarent liquidas orasse sorores, Panaque, cum prensam sibi iam Syringa putaret, corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 68:8)
Dixit et adversa prensis a fronte capillis stravit humi pronam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 39:1)
Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi et comes et veri non dissimulator amoris, postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus arripit et "mecum tibi sint certamina" dixit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 6:1)
Denique pro vivo vitiatas sanguine venas lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 42:6)
Ut vero coepitque loqui dextramque prehendit hospes et auxilium submissa voce rogavit promisitque torum, lacrimis ait illa profusis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 6:1)
ridentem prensamque ipsis dea saeva capillis traxit, et e terra corpus relevare volentem arcuit inque pedes mutavit bracchia primos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 26:4)
Protinus eversae turbant convivia mensae, raptaturque comis per vim nova nupta prehensis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 26:2)
nec ulterius dare corpus inutile leto aut vacat aut curat tergoque Bienoris alti insilit haud solito quemquam portare nisi ipsum, opposuitque genu costis prensamque sinistra caesariem retinens vultum minitantiaque ora robore nodoso praeduraque tempora fregit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 37:3)
robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen sternit et inmissa protectum pectora barba Hippason et summis exstantem Riphea silvis Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos ferre domum vivos indignantesque solebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 37:4)
arripit ensem et "meus hic certe est!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 33:3)
et iam prensurum, iam nunc mea viscera rebar in sua mersurum, mentique haerebat imago temporis illius, quo vidi bina meorum ter quater adfligi sociorum corpora terrae, cum super ipse iacens hirsuti more leonis visceraque et carnes cumque albis ossa medullis semianimesque artus avidam condebat in alvum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 27:4)
quis nisi Maeonides, Venerem Martemque ligatos narrat, in obsceno corpora prensa toro?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1175)

SEARCH

MENU NAVIGATION