라틴어 문장 검색

o quam iuvabat, quo nihil maius parens Natura genuit, operis immensi artifex, caelum intueri, [solis et currus sacros mundique motus] solis alternas vices orbemque Phoebea, astra quem cingunt vaga, lateque fulgens aetheris magni decus;
(세네카, 옥타비아 6:3)
Gradivus istas belliger sensit faces, opifex trisulci fulminis sensit deus, et qui furentis semper Aetnaeis iugis versat caminos igne tam parvo calet;
(세네카, 파이드라 2:57)
ereptos mihi restitue manes, impius frustra invoco mortem relictam - crudus et leti artifex, exitia machinatus insolita effera, nunc tibimet ipse iusta supplicia irroga.
(세네카, 파이드라 17:11)
O machinator fraudis et scelerum artifex,
(세네카, Troades 773:1)
nudus Amor formam non amat artificem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 23)
solus amor morbi non amat artificem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 125)
atque aram circum steterant armenta Myronis, quattuor artificis, vivida signa, boves.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 315)
at tibi, Mamurri, formae caelator aenae, tellus artifices ne terat Osca manus, qui me tam docilis potuisti fundere in usus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 242)
"Est mihi, quae Latio se sanguine tollit alumnam, tellus clara viris, cui non dedit optima quondam rerum opifex natura parem;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 68)
tertio praecedit animam pecudis animus humanus, quia, sicut inferior est caro vitae, sic vita rationi, cuius assequendae substantiam nostram compotem deus artifex, ferinam vero impotem fecit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 8:3)
sed plus cavendum est, ne sera propter iam propalati augmenta voluminis in aliquos forsitan incidamus vituperones, quorum fugere linguas cote livoris naturalitus acuminatas ne Demosthenis quidem Ciceronisque sententiae artifices et eloquia fabra potuere, quorum anterior orator Demaden, citerior Antonium toleravere derogatores;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Petronio suo salutem. 2:1)
si poemata, tener multimeter, argutus artifex erat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 5:2)
ita si quos, vir sacrosancte, studiosorum senseris aut quietos aut verecundos aut in obscuro iacentis famae recessu delitescentes, hos eloquii tui claritas artifice confabulatu, dum compellat, et publicat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 9:6)
quisnam enim ignoret cunctis aut artificibus aut artibus maximum decus usu venire, cumque studia consueta non frequentantur, brachia in corporibus, ingenia pigrescere in artibus?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 2:2)
ubi flammeus aegida cadat Mulciber et castis exornat Pallada donis, decrescunt scopuli, et rosea sub luce reversi artifices mirantur opus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis56)

SEARCH

MENU NAVIGATION