라틴어 문장 검색

capras lanatas quibusdam factas, et gallinam in marem, gallum in feminam sese vertisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 14:2)
interrex proditus a patribus C. Claudius Appi filius Cento, inde P. Cornelius Asina.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 412:2)
ut in re tam trepida senatu extemplo vocato, P. Cornelius cui Asinae cognomen erat omnes duces exercitusque ex tota Italia, neque Capuae neque ullius alterius rei memor, ad urbis praesidium revocabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 105:1)
Calatiae asinum tripedem natum, et taurum cum quinque vaccis uno ictu fulminis exanimatos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 209:3)
meministin asinos Arcadicos mercatori Pellaeo nostrum vendere atriensem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2119)
Em ergo is argentum huc remisit, quod daretur Saureae pro asinis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2124)
sed tamen, tu nempe eos asinos praedicas vetulos, claudos, quibus subtritae ad femina iam erant ungulae?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2132)
Ait se ob asinos ferre argentum atriensi Saureae, viginti minas, sed eum sese non nosse hominem qui siet, ipsum vero se novisse callide Demaenetum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2144)
te ex Leonida futurum esse atriensem Sauream, dum argentum afferat mercator pro asinis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2166)
Dic me igitur tuom passerculum, gallinam, coturnicem, agnellum, haedillum me tuom dic esse vel vitellum, prehende auriculis, compara labella cum labellis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3165)
ubi tecum coniunctus siem, ubi onus nequeam ferre pariter, iaceam ego asinus in luto, tu me bos magis haud respicias, gnatus quasi numquam siem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 296)
hoc magnum est periclum, ab asinis ad boves transcendere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 299)
quod ille gallinam aut columbam se sectari aut simiam dicat, disperiistis ni usque ad mortem male mulcassitis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 25)
An, opsecro hercle, habent quas gallinae manus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 137)
nam has quidem gallina scripsit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 138)

SEARCH

MENU NAVIGATION