라틴어 문장 검색

Attamen factum ipsum turpe est.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 15:1)
Attamen crudelem rem facit, qui sua de re infantes perdidit et infelices mendicare coegit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 11:15)
attamen hic nuper, placidissime princeps, obside percepto nostrae de moenibus urbis visceribus miseris insertum depulit ensem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 241)
texuerat tamen et chlamydes, quibus ille magister per Tartesiacas conspectus splenduit urbes et quibus ingestae sub tempore praefecturae conspicuus sanctas reddit se praesule leges, attamen in trabea segmento luserat alto quod priscis inlustre toris.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium57)
omnibus attamen his sat praestat quod voluisti ut sanctae matris sanctum quoque limen adirem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum25)
attamen gaude quod hic ipse panegyricus etsi non iudicium certe eventum boni operis accepit, quapropter, si tamen tetrica sunt amoenanda iocularibus, volo paginam glorioso, id est quasi Thrasoniano fine concludere Plautini Pyrgopolinicis imitator.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 8:1)
attamen pelagi mobilis campus cumbulis late secatur pervagabilibus, si flabra posuere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 16:5)
attamen qualis ipse quantusque est, percopiose me officii votivi compotem fecit, sed quamquam huiuscemodi saepe personae despicabiles ferme sunt, in sodalibus tamen per litteras excolendis dispendii multum caritas sustinet, si ab usu frequentioris alloquii portitorum vilitate revocetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio suo salutem 3:1)
attamen hunc iam secundi ordinis sacerdotem dissonas inter partium voces, quae differebant laudare non ambientem sed nec audebant culpare laudabilem, stupentibus factiosis erubescentibus malis, acclamantibus bonis reclamantibus nullis collegam sibi consecravere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnulo suo salutem 4:2)
attamen primus illi in vestra moenia satis secundus introitus, sancti Eustachii, qui vobis decessit, actutum dicto factoque gemina benedictio;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 4:1)
conclamata sunt namque 3 iudicio universali scientiae dignitas virtus praerogativa, cuius ad maximum culmen meritorum gradibus ascenditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 7:4)
namque per rei familiaris damna vacuatus ut primum intellegere coepit et retractare, quantum de bonusculis avitis paternisque sumptuositas domesticae Charybdis abligurisset, quamquam sero resipiscens, attamen tandem veluti frenos momordit excussitque cervices atque Ulixeas, ut ferunt, ceras auribus figens fugit adversum vitia surdus meretricii blandimenta naufragii puellamque, prout decuit, intactam vir laudandus in matrimonium adsumpsit, tam moribus natalibusque summatem quam facultatis principalis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Ambrosio salutem. 2:1)
"attamen hunc, quem maesta mihi solacia linquis, hunc saltem sub corde tene et concede precanti hoc solum, pariat ne quid tibi barbara coniunx, ne qua det indignos Thetidi captiva nepotes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:139)
saevus et e puppi longo clamore magister dissipat amplexus atque oscula fida revellit, nec longum cara licet in cervice morari, attamen in terras e plebe novissimus omni ibo nec egrediar nisi iam cedente carina.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri18)
attamen illi iam tenuem pingues florem induxere palaestrae, deserpitque genis nec se lanugo fatetur intonsae sub nube comae, tunc rite citatos explorant acuuntque gradus, variasque per artes exstimulant docto languentia membra tumultu:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권224)

SEARCH

MENU NAVIGATION