라틴어 문장 검색

primus anhelantem duro Tirynthius angens pectoris attritu sua frangit in ossa leonem, haud illum impavidi, quamvis et in aere suumque Inachidae videre decus, pater ordine iuncto laevus harundinae recubans super aggere ripae cernitur emissaeque indulgens Inachus urnae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권99)
hi mare Sidonium manibusque adtrita Tonantis cornua et ingenti sulcatum Nerea tauro, hi Cadmum lassamque bovem fetosque cruenti Martis agros, alii Tyriam reptantia saxa ad chelyn et duras animantem Amphiona cautes, hi gravidam Semelen, illi Cythereia laudant conubia et multa deductam lampade fratrum Harmoniam:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권115)
tenet ille tamen, quas non videt, arces, fulguraque attritis quotiens micuere procellis,
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권427)
Sed hoc agite, boni praesides, meliores multo apud populum si illis Christianos immolaveritis, cruciate, torquete, damnate, atterite nos:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 12:1)
est autem nigrogemmeus, et ardens igni admotus, incensus serpentes fugat, adtritu calefactus adplicita detinet, aeque ut sucinum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:9)
Qui cum adhuc esset regia in urbe positus, nascentem ibi nouam heresim de statu nostrae resurrectionis, cum ipso, quo exorta est, initio, iuuante se gratia catholicae ueritatis, attriuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 2:9)
Ut Caedualla rex Geuissorum, interfecto rege Aedilualch, prouinciam illam saeua caede ac depopulatione attriuerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XV.1)
] INTEREA superueniens cum exercitu Caedualla, iuuenis strenuissimus de regio genere Geuissorum, cum exularet a patria sua, interfecit regem Aedilualch, ac prouinciam illam saeua caede ac depopulatione attriuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XV.2)
iam comitiorum adpetebat tempus cum a P. Licinio consule litterae Romam allatae, se exercitumque suum gravi morbo adflictari, nec sisti potuisse, ni eadem vis mali aut gravior etiam in hostes ingruisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 137:1)
quid me adflictas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 45)
valens afflictat me vacivom virium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 273)
Quia enim me adflictat amor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 4132)
Inde ignem in aram, ut Ephesiae Dianae laeta laudes gratesque agam eique ut Arabico fumificem odore amoene, quom me in locis Neptuniis templisque turbulentis servavit, saevis fluctibus ubi sum adflictata multum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 52)
Lamentari ait illam, miseram cruciari et lacrimantem se adflictare, quia tis egeat, quia te careat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2110)
Tuan ego causa, carnufex, cuiquam mortali libero auris atteram, qui hic commercaris civis homines liberos?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 930)

SEARCH

MENU NAVIGATION