라틴어 문장 검색

sin autem id dicis, nihil esse mundo sapientius, nullo modo prorsus adsentior, non quod difficile sit mentem ab oculis sevocare, sed quo magis sevoco eo minus id quod tu vis possum mente comprendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 21:4)
de quibus habeo ipse quid sentiam, non habeo autem quid tibi adsentiar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 64:2)
nam et maiora exspecto et is quae dicta sunt vehementer adsentior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 65:5)
In hoc genere et naturali et honesto duo vitia vitanda sunt, unum, ne incognitapro cognitis habeamus iisque temere assentiamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 25:3)
Panaetius quidem Africanum, auditorem et familiarem suum, solitum ait dicere, ut equos propter crebras contentiones proeliorum ferocitate exsultantes domitoribus tradere soleant, ut iis facilioribus possint uti, sic homines secundis rebus effrenatos sibique praefidentes tamquam in gyrum rationis et doctrinae duci oportere, ut perspicerent rerum humanarum imbecillitatem varietatemque fortunae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 117:6)
Minime vero assentior iis, qui negant eum locum a Panaetio praetermissum, sed consulto relictum, nec omnino scribendum fuisse, quia numquam posset utilitas cum honestate pugnare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 11:1)
Cui quidem ita sunt Stoici assensi, ut et, quicquid honestum esset, id utile esse censerent nec utile quicquam, quod non honestum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 14:5)
Ei senatus est assensus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 111:5)
Diogenes ait, Antipater negat, cui potius assentior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 116:2)
aliud narrantem tenere auditorem, aliud concitare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 5장 2:7)
Tum Scaevola comiter, ut solebat, 'cetera' inquit 'adsentior Crasso, ne aut de C. Laeli soceri mei aut de huius generi aut arte aut gloria detraham;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 35:1)
vigebatque auditor Panaeti illius tui Mnesarchus et Peripatetici Critolai Diodorus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 45:4)
sed ego neque illis adsentiebar neque harum disputationum inventori et principi longe omnium in dicendo gravissimo et eloquentissimo, Platoni, cuius tum Athenis cum Charmada diligentius legi Gorgiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 47:1)
quorum ego alterum illi facile adsentiebar, nihil me didicisse, in altero autem me inludi ab eo aut etiam ipsum errare arbitrabar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 91:5)
Tum Antonius vehementer se adsentiri Crasso dixit, quod neque ita amplecteretur artem, ut ei solerent, qui omnem vim dicendi in arte ponerent, neque rursus eam totam, sicut plerique philosophi facerent, repudiaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 110:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION