라틴어 문장 검색

siquidem et Periclem, cuius eloquentiae, etiamsi nulla ad nos venerunt, vim tamen quandam incredibilem cum historici, tum etiam, liberrimum hominum genus, comici veteres tradunt, Anaxagorae physici constat auditorem fuisse, et Demosthenem, principem omnium Graeciae oratorum, dedisse operam Platoni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 74:2)
Stoici, sicut copiam nitoremque eloquentiae fere praeceptoribus suis concedant necesse est, ita nullos aut probare acrius aut concludere subtilius contendunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 77:5)
sic Pansam, Hirtium, Dolabellam morem praeceptoris exercuit cotidie dicens audiensque.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 253:3)
sed culpa est praeceptoribus prima, qui libenter detinent quos occupaverunt, cupiditate diutius exigendi mercedulas, partim ambitione, quo difficilius videatur esse quod pollicentur, partim etiam inscientia tradendi vel negligentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 261:1)
tot nos praeceptoribus, tot exemplis instruxit antiquitas, ut possit videri nulla sorte nascendi aetas felicior quam nostra, cui docendae priores elaborarunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 269:4)
verum etiam si quis summa desperet (quod cur faciat, cui ingenium, valetudo, facultas, praeceptores non deerunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 273:3)
Crates, ut aiunt, huius ipsius Stilbonis auditor, cuius mentionem priore epistula feci, cum vidisset adulescentulum secreto ambulantem, interrogavit, quid illic solus faceret ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 1:5)
non praeceptor veri, sed testis est."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 9:5)
Nam illa quoque inopia et exilitas minus intentum auditorem habet taedio interruptae tarditatis, facilius tamen insidit, quod exspectatur, quam quod praetervolat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 3:4)
Hinc atque illinc philosopho manus auditor intentat et super ipsum caput mirantium turba consistit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 13:1)
Quemadmodum praeceptores suos veneratur ac suspicit, quorum beneficio illis inviis exit, sic et hos, sub quorum tutela positus exercet artes bonas."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 4:2)
" Cui praeceptor "ista," inquit, "omnibus eadem sunt, aeque difficilia."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 17:7)
Magnam hanc auditorum partem videbis, cui philosophi schola deversorium otii sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 6:2)
Facile est auditorem concitare ad cupidinem recti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 7:1)
Sed aliquid praecipientium vitio peccatur, qui nos docent disputare, non vivere, aliquid discentium, qui propositum adferunt ad praeceptores suos non animum excolendi, sed ingenium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 22:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION