라틴어 문장 검색

curandum in primis ne magna iniuria fiat fortibus et miseris, tollas licet omne quod usquam est auri atque argenti:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII51)
Elephantis ad hoc inmensae magnitudinis, auro purpura argento et suo ebore fulgentibus, aciem utrimque vallaverat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 16:2)
in armorum officinis aurum et argentum pro aere ferroque conflatum est, in tormentorum vincula crinis suos matronae contulerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 10:2)
Cherusci equos, Suebi aurum et argentum, Sicambri captivos elegerant;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 4:2)
quae demant cumque dolorem, delicias quoque uti multas substernere possint gratius inter dum, neque natura ipsa requirit, si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes lampadas igniferas manibus retinentia dextris, lumina nocturnis epulis ut suppeditentur, nec domus argento fulget auroque renidet nec citharae reboant laqueata aurataque templa, cum tamen inter se prostrati in gramine molli propter aquae rivum sub ramis arboris altae non magnis opibus iucunde corpora curant, praesertim cum tempestas adridet et anni tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:9)
nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa gignier et taetro concrescere odore bitumen, denique ubi argenti venas aurique secuntur, terrai penitus scrutantes abdita ferro, qualis expiret Scaptensula subter odores?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:15)
] praeterea manare aliud per saxa videtur, atque aliud lignis, aliud transire per aurum, argentoque foras aliud vitroque meare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 32:6)
Argenti atque auri memoras quae magna talenta Natis parce tuis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 5:8)
Si non aurea sunt iuvenum simulachra per aedes, Lampadas igniferas manibus retinentia dextris, Lumina nocturnis epulis ut subpeditentur, Nec domus argento fulgens auroque renidens, Nec citharam reboant laqueata aurataque templa:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 5:2)
Argentum atque aurum non simplex Delphica portat;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXVI4)
Argentum atque aurum facilest laenamque togamque Mittere:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XLVIII Boleti1)
illum patrem liberasse, cum illi quibus similis optio esset data, aurum et argentum abstulissent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6364)
et ad lumina in convivio clarius auro et argento lucet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4029)
et quidam volunt, tria genera argenti vel auri poetam conplexum, signatum, factum, infectum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5265)
"Sic in auro et argento avaritia consecrata est, sic statuarum inanium consignata forma, sic nata Romana superstitio."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION