라틴어 문장 검색

fallit enim vitium specie virtutis et umbra, cum sit triste habitu vultuque et veste severum, nec dubie tamquam frugi laudetur avarus, tamquam parcus homo et rerum tutela suarum certa magis quam si fortunas servet easdem Hesperidum serpens aut Ponticus.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV39)
Et pater ergo animi felices credit avaros;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV42)
sed quae reverentia legum, quis metus aut pudor est umquam properantis avari?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV61)
"nam quisquis magni census praecepit amorem et laevo monitu pueros producit avaros dat libertatem et totas effundit habenas curriculo, quem si revoces, subsistere nescit et te contempto rapitur metisque relictis."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV81)
Plane, inquit, satis esse credo Romanis haec, etsi avarissimi sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 3:2)
Erras, meorum fur avare librorum, Fieri poetam posse qui putas tanti, Scriptura quanti constet et tomus vilis:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXVI1)
Issa est passere nequior Catulli, Issa est purior osculo columbae, Issa est blandior omnibus puellis, Issa est carior Indicis lapillis, Issa est deliciae catella Publi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIX1)
Cur vos nomina nequiora tangunt?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, IV4)
Mimos ridiculi Philistionis Et convivia nequiora vita Et quidquid lepida procacitate Laxat perspicuo labella risu.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLI7)
Nec avara servat crastinas dapes mensa, Vescuntur omnes ebrioque non novit Satur minister invidere convivae.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII17)
Haec igitur nequam iuvenes facilesque puellae, Haec senior, sed quem torquet amica, legat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXIX4)
Paulum seposita severitate, Dum blanda vagus alea December Incertis sonat hinc et hinc fritillis Et ludit tropa nequiore talo, Nostris otia commoda Camenis, Nec torva lege fronte, sed remissa Lascivis madidos iocis libellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIV2)
Dic, ubi sit decies, mater quod avara reliquit.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVI8)
Quod tibi Decembri mense, quo volant mappae Gracilesque ligulae cereique chartaeque Et acuta senibus testa cum Damascenis, Praeter libellos vernulas nihil misi, Fortasse avarus videar aut inhumanus, Odi dolosas munerum et malas artes:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XVIII1)
Numquam, Fabulle, nequior fuit clavis.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXV3)

SEARCH

MENU NAVIGATION