라틴어 문장 검색

Atque ille ira percitus et dolore, se quoque mox referre firmavit, quod missus ut notarius incorruptus, donativum militis omne in quaestus averterit proprios.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 19:2)
Qui concatervatis copiis fremituque minaci, sine sui respectu ruentes in pugnam, averterunt eum inaestimabilium turmarum specie dira perterrefactum, statimque redintegratis animis, commeatus vehens abunde, revertit, et conglobatis suis scutaque in formidabilem moventibus gestum, controversas eisdem opposuit manus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 38:1)
Modestus praefectus praetorio a iure dicundo Valentem avertit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장1)
Efficacia pari Valentinum quoque, Pannonium exsulem, per has provincias molientem otium turbare commune, antequam negotium effervescat, oppressit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 10:1)
Castris denique prope margines a Greuthungorum vallo longius opportune metatis, Munderichum ducem postea limitis per Arabiam, cum Lagarimano et optimatibus aliis, ad usque lapidem misit, hostium speculaturos adventum, ipse aciem nullo turbante, interim struens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 3장 5:1)
id scilicet praestruentes, ut si aliorsum castra movissent, quod fecere creberrime, terga ultimorum adorti, plures perfoderent contis, magnamque spoliorum averterent partem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 6:2)
Deinde post reseratas angustias abitumque militis tempestivum, incomposite, qua quisque clausorum potuit (nullo vetante), turbandis incubuit rebus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 6:1)
quos tendentes prope cum Petulantibus Celtae, non sine sui iactura, afflictos graviter adultis viribus averterunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 4:2)
Hocque impedimento conatus intempestivi et Richomeris alacritas fracta est, nusquam ire permissi, et equitatus Gothorum cum Alatheo reversus et Saphrace, Halanorum manu permixta, ut fulmen prope montes celsos excussus, quoscumque accursu veloci invenire comminus potuit, incitata caede turbavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 17:1)
Nec quemquam furentium cruoris horrenda species ad serum usque diem ab alacritate faciendi fortiter avertebat, hoc incitante, quod etiam defensorum plurimos cadere diversis ictibus videntes eminus laetabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 14:1)
quem iuxta Dravum fluvium iter agentem parva manu adgressus pluribus interfectis et avertit et de illa provincia fugavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 254:3)
Temporum quoque ratio, antea saepius turbata, numeris annorum 854-872.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 5:12)
Cum sacra turbares, pena timenda fuit.
(ANONYMUS NEVELETI, De miluo egrotante 21:6)
Sed mea turbauit gaudia liuor edax.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:19)
turbabat impurus hic in medio foro bacchabundus, epistulam saepe aperiens proquiritabat:
(아풀레이우스, 변명 80:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION