라틴어 문장 검색

Semel enim j solam efficit unitatem, quae partibus suis aequalis est potentia solum, ceteris etiam actu atque opere perfectis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 4:19)
Primus enim vi et potentia quadratus, id est unitas, unum habet in latere;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De eorum lateribus 1:2)
Quae scilicet magna est alteritatis vis. Omnis enim infinita et indeterminata potentia ab aequalitatis natura et a suis se finibus continente substantia discedens aut in maius exuberat aut in minora decrescit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum quadrati ex parte altera longioribus vel parte altera longiores ex quadratis fiant 1:3)
Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruentium malorum mole deleri cum duos pariter consules liberos tuos domo prouehi sub frequentia patrum sub plebis alacritate uidisti, cum eisdem in curia curules insidentibus tu regiae laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum medius consulum circumfusae multitudinis exspectationem triumphali largitione satiasti?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:16)
Sed delicias tuas ferre non possum, qui abesse aliquid tuae beatitudini tam luctuosus atque anxius conqueraris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:6)
adeo perexigua sunt quae fortunatissimis beatitudinis summam detrahunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:17)
Liquet igitur quam sit mortalium rerum misera beatitudo, quae nec apud aequanimos perpetua perdurat nec anxios tota delectat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:23)
Atque ut agnoscas in his fortuitis rebus beatitudinem constare non posse, sic collige.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:7)
Et quoniam tu idem es cui persuasum atque insitum permultis demonstrationibus scio mentes hominum nullo modo esse mortales, cumque clarum sit fortuitam felicitatem corporis morte finiri, dubitari nequit, si haec afferre beatitudinem potest, quin omne mortalium genus in miseriam mortis fine labatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:15)
Quodsi multos scimus beatitudinis fructum non morte solum uerum etiam doloribus suppliciisque quaesisse, quonam modo praesens facere beatos potest quae miseros transacta non efficit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:16)
O praeclara opum mortalium beatitudo, quam cum adeptus fueris securus esse desistis!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:20)
Quid autem de dignitatibus potentiaque disseram, qua uos uerae dignitatis ac potestatis inscii caelo exaequatis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:1)
Quae uero est ista uestra expetibilis ac praeclara potentia?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:6)
Ullamne igitur eius hominis potentiam putas qui quod ipse in alio potestne id in se alter ualeat efficere non possit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:18)
itaque nec illae diuitiae nec illa potentia nec haec dignitas iure appellari potest.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION