라틴어 문장 검색

Ubi quoniam ab ipsis nascendi primitiis infantum ferro sulcantur altius genae, ut pilorum vigor tempestivus emergens, corrugatis cicatricibus hebetetur, senescunt imberbes absque ulla venustate, spadonibus similes, compactis omnes firmisque membris et opimis cervicibus, prodigiose deformes et pandi, ut bipedes existimes bestias, vel quales in commarginandis pontibus effigiati stipites dolantur incompte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 2:1)
Barbari tamen, velut diffractis caveis bestiae, per Thraciarum amplitudines fusius incitati, oppidum petivere nomine Dibaltum, ubi tribunum scutariorum Barzimeren inventum cum suis Cornutisque et aliis peditum numeris castra ponentem assiliunt, eruditum pulvere militari rectorem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 9:1)
Ut enim ille, quia perimere iaculis plurimas feras spectante consueverat populo, et centum leones in amphitheatrali circulo simul emissos, telorum vario genere, nullo geminato vulnere, contruncavit, ultra hominem , ita hic quoque, intra saepta quae appellant vivaria, sagittarum pulsibus crebris dentatas conficiens bestias, incidentia multa parvi ducebat et seria:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 19:1)
Luce vero coeptante, victores, ut bestiae sanguinis irritamento atrocius efferatae, spei inanis illecebris agitati, Hadrianopolim agminibus petivere densetis, eam vel cum discriminibus excisuri postremis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 2:1)
alii gladio interempti, alii fame perculsi, aliis bestiis occisi, ut vix pauci remanerent in vicos vel in civitates.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 510)
Si cantu placeas, plus aue quaque places.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et coruo 17:3)
Vt linum pariat de lini semine semen Nutrit humus, sed aues tangit hyrundo metu.
(ANONYMUS NEVELETI, De hyrundine aues monente 22:1)
rident Rursus aues.
(ANONYMUS NEVELETI, De hyrundine aues monente 22:6)
Fallit auem liquidus uulpe iocante cibus.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et ciconia 36:2)
Sunt pauci mora parua dies, auis inquit:
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et ciconia 36:5)
hec uase uitreo bona fercula condit, At solam recipit formula uasis auem.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et ciconia 36:9)
Graculus inuento picti pauonis amictu, Se polit et socias ferre superbit aues.
(ANONYMUS NEVELETI, De graculo et pauone 38:1)
Pauo dolum sentit, falsi pauonis honorem Increpat et domitam uerbere nudat auem.
(ANONYMUS NEVELETI, De graculo et pauone 38:3)
Quadrupedes pugnant auibus, uictoria nutat.
(ANONYMUS NEVELETI, De quadrupedibus et auibus 47:1)
Armat aues aquile uirtus et uiribus inplet Et monitu.
(ANONYMUS NEVELETI, De quadrupedibus et auibus 47:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION