라틴어 문장 검색

Ne ista gloriosa sapientia non magno aestimanda est, siquidem non multum differt ab insania.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 8:3)
itaque Aristoteles veteres philosophos accusans, qui existumavissent philosophiam suis ingeniis esse perfectam, ait eos aut stultissimos aut gloriosissimos fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 69:1)
nam et qui non levantur, ipsi ad miseriam invitant, et qui suos casus aliter ferunt atque ut auctores aliis ipsi fuerunt, non sunt vitiosiores quam fere plerique, qui avari avaros, gloriae cupidos gloriosi reprehendunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 73:10)
quod tale autem, id etiam gloriosum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 43:6)
si vero gloriosum, certe laudabile;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 43:7)
Mare singulis diebus tam Lunaribus quàm Solaribus bis intumescere debere ac bis defluere patet per Corol. 19. Prop. LXVI. Lib. I. ut & aquae maximam altitudinem, in maribus profundis & liberis, appulsum Luminarium ad Meridianum loci minori quàm sex horarum spatio sequi, uti fit in Maris Atlantici & AEthiopici tractu toto orientali inter Galliam & Promontorium Bonae Spei, ut & in Maris Pacifici littore Chilensi & Peruviano:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 13:1)
oves, quod lana illae nos gloriosos faciunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 56:7)
taceo, quia non sum de gloriosis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 75:31)
Ego gloriosus volo efferri, ut totus mihi populus bene imprecetur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:4)
Est gloriosus sane convictus deum, Sed illi qui invitatur, non qui invisus est.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Formica et musca.9)
Hunc gloriosum vulpes ut vidit vehi, Sic est locuta:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Gallus lectica a felibus vectus: Nimiam securitatem saepe in periculum homines ducere.2)
est enim paulo quasi gloriosius et elatius.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 5:2)
acuent principes viros ad liberos suscipiendos et gaudia ex superstitibus et ex amissis tam gloriosa solacia.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 5:3)
miserat etiam epistulas Romam ad amiculam quandam, iactantes et gloriosas, his quidem verbis:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 12:2)
Tenet se trans Tiberim in hortis, in quibus latissimum solum porticibus immensis, ripam statuis suis occupavit, ut est in summa avaritia sumptuosus, in summa infamia gloriosus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION