라틴어 문장 검색

Cetera, quae per constructionem lapidum et marmoreas moles aut terrenos tumulos in magnam eductos altitudinem constant, non propagant longam diem, quippe et ipsa intereunt ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 109:3)
Vocatus numeravit calculos et sodali suo :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 128:2)
secundas fastidit vel timere vel facere, quarum opportunitates spernit oblatas, transit oppositas, sine motu evaditur, sine colludio evadit, putes illum et in calculis arma tractare:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 7:3)
et licet inchoata via potuerit prosperari, ego tamen huiusmodi consilio album calculum minime apponam, cuius temeritas absolvi nequit nisi beneficio felicitatis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 3:2)
hic te aedificatus culcitis torus, hic tabula calculis strata bicoloribus, hic tessera frequens eboratis resultatura pyrgorum gradibus expectat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 5:3)
quarum ista calculo primore numerabitur, quod custodias aggerum publicorum nequaquam tabellarius transit inrequisitus, qui etsi periculi nihil, utpote crimine vacans, plurimum sane perpeti solet difficultatis, dum secretum omne gerulorum pervigil explorator indagat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 2:1)
Totum enim hoc mundi corpus sive innatum et infectum secundum Pythagoram, sive natum factumve secundum Platonem, semel utique in ista constructione dispositum et instructum et ordinatum cum omni rationis gubernaculo inventum est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 4:4)
dum profecto meliores uos, qui spiritum uiuentem a Domino percepistis, eorum constructioni nihilominus existatis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 2:3)
An si ad calculos eum res publica vocet, non merito dicat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 39:1)
namque cum non penitus macerata sed recens sumitur, cum fuerit inducta habens latentes crudos calculos, pustulas emittit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 2장3)
qui calculi, in opere uno tenore cum permacerantur, dissolvunt et dissipant tectorii politiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 2장4)
si ad eam offenderint calculi, non erit temperata;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 2장6)
Item sunt nonnullae acidae venae fontium, uti Lyncesto et in Italia Velino, Campania Teano aliisque locis pluribus, quae hanc habent virtutem, uti calculos, in vesicis qui nascuntur in corporibus hominum, potionibus discutiant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장71)
item aliae regulae aliaque tympana ad eundem modum dentata una motione coacta versando faciunt effectus varietatesque motionum, quibus moventur sigilla, vertuntur metae, calculi aut ova proiciuntur, bucinae canunt, reliquaque parerga.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장24)
ex eo quot calculi deciderint, sonando singula milia exisse monebunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION