라틴어 문장 검색

— Desidere oportet in aqua calida saepiusque ipsum anum nutrire.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 25장6)
Alternis vero diebus aqua, alternis leve et austerum vinum bibendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 25장13)
Ego experimentis quemque in se credere debere existimo, calida potius an frigida utatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장21)
Tritici quoque hemina in vino Aminaeo austero decoquitur, idque triticum ieiuno ac sitienti datur, superque id vinum id sorbetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장49)
Adiuvatque ruta contrita cum melle, vel ex cyprino ceratum, vel quodlibet calidum et umidum cataplasma naturalibus pube tenus impositum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장11)
Balneum rarum esse debet, neque longa in eo mora, cibus conprimens, vinum austerum meracum, per aestatem frigidum, per hiemem egelidum, sed tantum, quantum minimum sitim finiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장37)
Inulae quoque radix contusa et ex vino austero postea cocta et late super coxam imposita inter valentissima auxilia est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장9)
Si ista non solverunt, sale calido et umido utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장10)
tum, antequam cibum capiat, sine balneo loco calido leviter perfricari, sudare, perfundi aqua egelida:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장14)
Nam si tumor nullus est, calidis fomentis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장17)
Quod si nihil superinponi dolor patitur, id, quod sine tumore est, fovere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua vel papaveris cortices vel cucumeris silvestris radix decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장28)
Est tamen, quod refrigerare possit, ad calidas podagras aptum, Habet gallae et immaturae et alterius, coriandri seminis, cicutae, lacrimae aridae, cummis, singulorum plenum acetabulum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장2)
quae contrita vino austero excipiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 20장17)
Id autem et devorari potest et ex aqua calida sumi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장55)
optimus calidus, ruber, modice crassus, non glutinosus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장118)

SEARCH

MENU NAVIGATION