라틴어 문장 검색

fiet tibi puniceum corium, postea atrum denuo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 3127)
et idem, cum molle et candens refrigeretur tinctum frigida, redurescit et restituitur in antiquam proprietatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장13)
qui enim per solstitium parantur, ideo vitiosi fiunt, quod, summum corium sol acriter cum praecoquit, efficit, ut videatur aridum, interior autem sit non siccus;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장6)
ergo ex utraque parte ad lineam cum struuntur, alternis coriis parietes alligantur et medii lateres supra coagmenta conlocati et firmitatem et speciem faciunt utraque parte non invenustam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장22)
non enim utuntur e molli caemento structura polita, sed cum discesserunt a quadrato, ponunt de silice seu lapide duro ordinaria, et ita uti latericia struentes alligant eorum alternis coriis coagmenta, et sic maxime ad aeternitatem firmas perficiunt virtutes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장14)
Isodomum dicitur, cum omnia coria aequa crassitudine fuerint structa;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장17)
pseudisodomum, cum inpares et inaequales ordines coriorum diriguntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장18)
sol enim cum implet eius rotunditatem, aer conclusus curvatura neque habens potestatem vagandi versando confervescit et candens adurit excoquitque et inminuit e corporibus umores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장5)
Cum ab harena praeter trullissationem non minus tribus coriis fuerit deformatum, tunc e marmore graneo directiones sunt subigendae, dum ita materies temperetur, uti, cum subigatur, non haereat ad rutrum, sed purum ferrum e mortario liberetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장22)
grandi inducto et inarescente alterum corium mediocre dirigatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장23)
ita cum tribus coriis harenae et item marmoris solidati parietes fuerint, neque rimas, neque aliud vitium in se recipere poterunt, sed et liaculorum subactionibus fundata soliditate marmorisque candore firmo levigata, coloribus cum politionibus inductis nitidos expriment splendores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장25)
cum vero unum corium harenae et unum minuti marmoris erit inductum, tenuitas eius minus valendo faciliter rumpitur nec splendorem politionibus propter inbecillitatem crassitudinis proprium obtinebit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장29)
glaeba silis boni coquitur, ut sit in igni candens;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 11장9)
tubuli crasso corio ne minus duorum digitorum fiant, sed ita hi tubuli ex una parte sint lingulati, ut alius in alium inire convenireque possint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장37)
ergo sol aethera, qui est supra se, radiis exurens efficit candentem, in quibus locis habet cursum Martis stella;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장53)

SEARCH

MENU NAVIGATION