라틴어 문장 검색

Nysiadas nymphas puerum quaerente noverca hanc frondem cunis opposuisse ferunt, restat, ut inveniam, quare toga libera detur Lucifero pueris, candide Bacche, tuo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권502)
Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo coeperit, et tactae rore querentur aves, semiustamque facem vigilata nocte viator ponet, et ad solitum rusticus ibit opus, Pleiades incipient humeros relevare paternos, quae septem dici, sex tamen esse solent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권112)
"candidus elisae miscetur caseus herbae, cognoscat priscos ut dea prisca cibos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권252)
hac mihi Nomento Romam cum luce redirem, obstitit in media candida turba via.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권616)
Postera cum roseam pulsis Hyperionis astris in matutinis lampada tollet equis, frigidus Argestes summas mulcebit aristas, candidaque a Calabris vela dabuntur aquis, at simul inducent obscura crepuscula noctem, pars Hyadum toto de grege nulla latet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권87)
quid solito citius liquido iubar aequore tollit candida, Lucifero praeveniente, dies?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권346)
iaciunt Cerealia dona, iacta super galeas scutaque longa sonant, posse fame vinci spes excidit, hoste repulso candida Pistori ponitur ara Iovi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권248)
sol abit a Geminis, et Cancri signa rubescunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권473)
Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit cornuaque extremae velut evanescere lunae, iungere equos Titan velocibus imperat Horis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:3)
Ad quam conata venire candida Lampetie subita radice retenta est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 29:4)
habili Saturnia curru ingreditur liquidum pavonibus aethera pictis, tam nuper pictis caeso pavonibus Argo, quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses, corve loquax, subito nigrantes versus in alas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 45:2)
Icta dedit gemitum, tractoque a corpore ferro candida puniceo perfudit membra cruore, et dixit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 47:6)
mox adit et flores ad candida porrigit ora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:8)
Pectora traxerunt tenuem percussa ruborem, non aliter quam poma solent, quae candida parte, parte rubent, aut ut variis solet uva racemis ducere purpureum nondum matura colorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 48:7)
Nox ubi consumpta est (aurora rubescere prima coeperat), exsurgo, laticesque inferre recentes admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION