라틴어 문장 검색

denique cum meritis impleveris omnia, Caesar, pars mihi de multis una canenda fuit, utque trahunt oculos radiantia lumina solis, traxissent animum sic tua facta meum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1147)
cum traheret silvas Orpheus et dura canendo saxa, bis amissa coniuge maestus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 19)
tempora Phoebea lauro cingetur " io " que miles " io " magna voce " triumphe " canet, ipse sono plausuque simul fremituque canente quadriiugos cernes saepe resistere equos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 214)
arva relegatum iussisti visere Ponti, et Scythicum profuga scindere puppe fretum, iussus ad Euxini deformia litora veni aequoris - haec gelido terra sub axe iacet - nec me tam cruciat numquam sine frigore caelum, glaebaque canenti semper obusta gelu, nesciaque est vocis quod barbara lingua Latinae, Graecaque quod Getico victa loquella sono est, quam quod finitimo cinctus premor undique Marte, vixque brevis tutum murus ab hoste facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 229)
“Omnem creaturam percipere, suae exsistentiae canentem hymnum, laetanter est vivere in Dei amore ac spe”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 108:6)
caecos loquor, atra socordia quorum corde tenebroso verum perpendere nescit, quem si perspicuum mortalibus infitiaris, fare age, quem videat Babylonis ab arce tyrannus innocuas inter flammas procul exspatiantem, calcantem rapidos inadustis fratribus ignes, nempe ait
(프루덴티우스, Apotheosis, section 349)
At nos lucelli ac faenoris fandique prorsus nescii, nec arte fortes bellica, te, Christe, solum novimus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus14)
te mente pura et simplici, te voce, te cantu pio rogare curvato genu flendo et canendo discimus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus15)
te, Pater optime, mane novo, solis et orbita cum media est, te quoque luce sub occidua, sumere cum monet hora cibum, nostra, Deus, canet harmonia.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum24)
omnis aegritudo cedit, languor omnis pellitur, lingua fatur, quam veterna vinxerant silentia, gestat et suum per urbem laetus aeger lectulum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae36)
non ausim conferre pedem nec spicula tantae indocilis fandi coniecta lacessere linguae.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권192)
"nil te permoveat magni vox rhetoris, oro, qui sub legati specie sacra mortua plorans ingenii telis et fandi viribus audet, heu, nostram temptare fidem nec te videt ac me devotos, Auguste, Deo, cui sordida templa clausimus et madidas sanie deiecimus aras."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2267)
haec fante praefecto truces hinc inde tortores parant nudare amictu martyrem, vincire membra et tendere.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.117)
haec fatur et stridentibus laniatur uncis denuo, cui praetor ore subdolo anguina verba exsibilat:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.57)
quin addit et poenam novam crucis peritus artifex, nulli tyranno cognitam nec fando conpertam retro.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.79)

SEARCH

MENU NAVIGATION