라틴어 문장 검색

Amphitheatrales inter nutrita magistros Venatrix, silvis aspera, blanda domi, Lydia dicebar, domino fidissima Dextro, Qui non Erigones mallet habere canem, Nec qui Dictaea Cephalum de gente secutus Luciferae pariter venit ad astra deae.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXIX1)
Non me longa dies nec inutilis abstulit aetas, Qualia Dulichio fata fuere cani:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXIX2)
Non mea magnanimo depugnat tessera telo, Senio nec nostrum cum cane quassat ebur:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, I3)
Dum tener est onager solaque lalisio matre Pascitur, hoc infans, sed breve nomen habet.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XCVII Lalisio1)
despicit illa canes.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XCVIII Caprea2)
Pulcher adest onager:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, C Onager1)
Ne mendica ferat barbati prandia nudi Dormiat et tetrico cum cane, pera rogat.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXXI Pera1)
ordo ergo est, quod omnes faciunt adulescentuli, ut animum ad aliquod studium adiungant, plerique equos alere, plerique canes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1816)
acris equi epitheton magis aptum equis, ut canibus blandis, quia natura blandi sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4443)
haec ad Siciliam delata a Crimisso fluvio, quem Crinisum Vergilius poetica licentia vocat, converso in ursum vel canem conpressa edidit Acesten, qui ex matris nomine civitatem Troianis condidit, quae hodie Segesta nominatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5504)
haec ad Siciliam ventis delata a Crimisso fluvio, quem Crinisum Vergilius poetica licentia vocat, converso in ursum, vel ut quidam volunt in canem, conpressa edidit Egestum, quem Vergilius Acestem vocat, qui matris nomine civitatem Troianis condidit, quae ante Egesta post Segesta nominata est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 55012)
adverbio 'hodie', non 'hac die'. ceterum 'diecula' nihil praeiudicat, quia multa deminutiva recedunt a nominibus primae positionis, ut 'scutum' 'scutula', 'canis' 'canicula', 'rana' 'ranunculus'. ineluctabile quod nemo eluctari possit ut effugiat, cum decem annis luctati simus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3248)
catulique sane catuli non solum canum sed et serpentum, ut aut catulos tectis, aut ova relinquens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3572)
inanima propter 'canis':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5543)
cuius cum mater Hecuba agnovisset cadaver, cum captiva duceretur, flendo in canem conversa est, cum se praecipitare vellet in maria:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 66)

SEARCH

MENU NAVIGATION