라틴어 문장 검색

Vtque sitis cessit, sub aquas sua lumina flexit, Interius spectat, quae cornua cruraque gestat, Quanti terroris prolixaque barba sit oris.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:4)
"Pene tuis uictus cum sim calcaribus ictus Speque simus predae delusi, iam michi cede, Descendensque cito, me uicto turpiter, ito".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:13)
Commaculare thorum ciconia sueta sororum, Dum prohiberetur, ne tale quid adgrederetur, Nec cuiusque minis foret huic ad talia finis, Cedat ut his causis tam turpiter [h]actenus ausis, Pellitur inmite stacionis ab arce potitae.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Epilogus: De ciconia stercorata 39:1)
Putaverunt enim solito eos more percussos cedere; qui fugam simulaverunt, ut abstraherent eos de civitate et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent.
(불가타 성경, 판관기, 20장32)
A facie eius contremuit terra, moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.
(불가타 성경, 요엘서, 2장10)
Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.
(불가타 성경, 요엘서, 4장15)
" Ne vaticinemini! ". " Vaticinentur, non vaticinentur de his, non cedet confusio! ".
(불가타 성경, 미카서, 2장6)
Cuius hereditatem cum deinceps Epicureum uulgus ac Stoicum ceterique pro sua quisque parte raptum ire molirentur meque reclamantem renitentemque uelut in partem praedae traherent, uestem quam meis texueram manibus disciderunt abreptisque ab ea panniculis totam me sibi cessisse credentes abiere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:10)
Nunc mihi retrahere manum libet:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:8)
Tantas fundat opes nec retrahat manum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 5:1)
Atqui hoc uobis in contrarium cedit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:3)
Postremo felix a uero bono deuios blanditiis trahit, aduersa plerumque ad uera bona reduces unco retrahit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:10)
Incipe colla iugo retrahere:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, II 12:1)
Quae uero liquentia ut aer atque aqua facile quidem diuidentibus cedunt, sed cito in ea rursus a quibus sunt abscisa relabuntur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:16)
Cedat inscitiae nubilus error,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION