라틴어 문장 검색

Proverbialiter celebre est saepe moram esse meliorem, sicuti et nunc experti sumus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Pegasio suo salutem 1:1)
suspende perorandi illud quoque celeberrimum flumen, quod non solum gentilicium sed domesticum tibi quodque in tuum pectus per succiduas aetates ab atavo Frontone transfunditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 3:2)
quia et qui Circensibus ludis adfuerunt, sententiam de curribus non ferunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 5:5)
namque imminet tibi thematis celeberrimi votiva redhibitio, laus videlicet peroranda, quam edideras, Caesaris Iulii.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 7:2)
"causa viae - metuam quid enim tibi cuncta fateri, cum Graius notaque fide celeberrimus unus 3 - explorare aditus invisaque litora Troiae, quidve parent."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:28)
fronde virent postes, effulgent compita flammis, et pars immensae gaudet celeberrima Romae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam103)
"Occidit aeriae celeberrima gloria gentis psittacus, ille plagae viridis regnator Eoae;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem10)
cui sacrae Caesar nova gaudia cenae nunc primum dominoque dedit consurgere mensa, qua celebrem mea vota lyra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum4)
"cessat centeni moderatrix iudicis hasta, qua tibi sublimi iam nunc celeberrima fama eminet et iuvenis facundia praeterit annos."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum16)
onerat celeberrima natum mater, et ipse procul fama iam notus inermes narratur cervas pedes inter aperta Lycaei tollere et emissum cursu deprendere telum, tandem exspectatus volucri super agmina saltu emicat et torto chlamydem diffibulat auro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권218)
Sed circensium paulo pompatior suggestus, quibus proprie hoc nomen:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:3)
Ea si minore cura per provincias pro minoribus viribus administrantur, tamen omnes ubique circenses illuc deputandi, unde et petuntur, inde inquirantur,1 unde sumuntur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:6)
Nunc de artificio quo circenses exhibentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 1:1)
Ita cum de originibus ludorum ad circenses transiimus, inde nunc ad scaenicos ludos dirigemus a loci vitio.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:3)
in his tibi circenses ludos interpretare, cursus saeculi intuere, tempora labentia, spatia peracta dinumera, metas consummationis exspecta, societates ecclesiarum defende, ad signum dei suscitare, ad tubam angeli erigere, ad martyrum palmas gloriare.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION