라틴어 문장 검색

aliae tempore eodem postridie revertuntur, aliae vel serius vel celerius:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장21)
Neque de re sed de verbo controversiam movent, qui, cum aliter aliterque in eodem morbo febres accedunt, non easdem inordinate redire, sed alias aliasque subinde oriri dicunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장31)
Asclepiades officium esse medici dicit, ut tuto, ut celeriter, ut iucunde curet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장3)
Ex morbo, qui plus virium aufert, celerius cibus dandus est, itemque eo caelo, quo magis digerit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장37)
Unum illud est, quod semper, quod ubique servandum est, ut aegri vires subinde adsidens medicus inspiciat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장40)
et saepius eodem die, si inter plures accessiones subinde vis corpori deest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장41)
ubi vero aut desinunt aut levantur, semper quidem incipiendum est ab aliquo ex materia levissima, adiciendum vero aliquid ex media, ratione habita subinde et virium hominis et morbi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장48)
Nam quo celerius eiusmodi tempestates corripiunt, eo maturius auxilia etiam cum quod temeritate rapienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장7)
Prodestque in vetere quartana subinde mutare victus genus, a vino ad aquam, ab aqua ad vinum, a lenibus cibis ad acres, ab acribus ad lenes transire;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 16장5)
Quorundam enim vani metus levandi sunt, sicut in homine praedivite famem timente incidit, cui subinde falsae hereditates nuntiabantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장49)
Plurimi, decoctis papaveris corticibus, ex ea aqua spongia os et caput subinde fovent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장67)
subinde admonendus, in iis ipsis rebus, quae sollicitant, cur potius laetitiae quam sollicitudinis causa sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장93)
Interest etiam, ipse sine causa subinde rideat, an maestus demissusque sit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장114)
Si sudor vincit, delinendus homo est vel gypso vel spuma argentea vel Cimolia creta, vel etiam subinde horum pulvere respergendus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장8)
Si verendum est, ne deficiat, tum et intrita ex hoc, et hoc ipsum austerum quidem, sed tamen tenue, meraculum, egelidum subinde et liberaliter dandum est, adiecta polenta, si modo is aeger parum cibi adsumit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION