라틴어 문장 검색

Antium enim Restionem proscriptum solumque nocte fugientem diripientibus bona eius aliis servus conpeditus inscripta fronte, cum post damnationem domini aliena esset misericordia solutus, fugientem persecutus est, hortatusque ne se timeret scientem contumeliam suam fortunae inputandam esse non domino, abditumque ministerio suo aluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 19:1)
Relata ad se magnitudine aeris alieni, quam quidam eques Romanus dum vixit excedentem ducenties celaverat, culcitam emi cubicularem in eius auctione sibi iussit, et praeceptum mirantibus hanc rationem reddidit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 17:1)
et simul, si qui penitus in his affectionum cupiditatumque errores inessent quos celaret alioquin pudor reverens, ea omnia sine gravi periculo libertate per vinum data detegi et ad corrigendum medendumque fieri oportuniora.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 6:2)
— Capulo tenus abdidit ensem.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 14:3)
Sic fatus galeam larva tenet, atque reflexa Cervice orantis capulo tenus abdidit ensem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 5:11)
qui solent cum concubinis, non cum coniugibus, inire convivia, tamquam has et in vulgus produci et lascivire quoque, illas non nisi domi abditas tueri deceat tectum pudorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 3:2)
Scomma autem, quod diximus saepe contumeliam esse celatam, tale est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 6:3)
Atque aliquis, magno quaerens exempla timori, Non alios, inquit, motus tunc fata parabant, Cum post Teutonicos victor Libycosque triumphos Exsul limosa Marius caput abdidit ulva.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:1)
Obsita funerea celatur purpura lana;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:23)
Agnoscere solis Permissum est, quos iam tangit vicinia fati, Victurosque dei celant, ut vivere durent, Felix esse mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:64)
Custodes tripodes fatorum, arcanaque mundi, Tuque potens veri Paean, nullumque futuri A superis celate diem, suprema ruentis Imperii, caesosque duces, et funera regum, Et tot in Hesperio collapsas sanguine gentes Cur aperire times?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:59)
Nam pelagus, qua parte sedet, non celat arenas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:32)
Deserta sequentem Non patitur tutis fatum celare latebris Clara viri facies.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:4)
Qui solus regum, fato celante favorem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:18)
deinde in imam navis partem sese abdiderat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권5)

SEARCH

MENU NAVIGATION