라틴어 문장 검색

hanc probat et primo dilectam semper ab aevo est inter comites Marcia censa suas, inque suis habuit matertera Caesaris ante:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 249)
non potest qui dignus habetur patronus consularium indignus consulatu putari.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 1장 3:5)
etiam hoc multum videtur adiuvare posse novum hominem, hominum nobilium voluntas et maxime consularium.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 1장 5:2)
Eos vero qui consularibus familiis nati locum maiorum consecuti non sunt suspicor tibi, nisi si qui admodum te amant, invidere.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 1:5)
tene consulari nuper adoptione ad omnium spes honorum prius admotum, te avunculo praetori generum destinatum, te [omnium spes] avitae eloquentiae candidatum, superstes parens tantum ad poenas, amisi?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 14:1)
et medii, quod ἀποφθεγματικόν vocat et est ita, cum dixerit, nec grave mortem accidere viro forti posse nec consulari neque miseram sapienti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 217:3)
At Catilina ex itinere plerisque consularibus, praeterea optumo cuique litteras mittit:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 34장4)
Ita ille patricius ex gente clarissuma Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitium vitae invenit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 55장8)
Ipse interea milites scribere, non more maiorum neque ex classibus, sed uti libido cuiusque erat, capite censos plerosque.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 86장2)
Dabo consularem aniculae servientem, dabo ancillulae divitem, ostendam nobilissimos iuvenes mancipia pantomimorum!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 17:7)
Quanto hic maiore gaudio fruitur, qui non praetoria aut consularia comitia securus intuetur, sed magna illa, in quibus alii honores anniversarios petunt, alii perpetuas potestates, alii bellorum eventus prosperos triumphosque, alii divitias, alii matrimonia ac liberos, alii salutem suam suorumque !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 4:1)
Deinde amici Saturninus Lusius et Pedo Pompeius et Lupus et Celer Asinius consulares.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 11:17)
numquid premit censum onerosa sumptibus et ut seculi mos est, in deterius luxu fluente muliebris ambitio certamine mutuo usque in publica damna priuatis insanit?
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 6:2)
obicio tibi, quod occidisti hominem, quod ciuem, quod senatorem, quod consularem, quod Ciceronem, quod patronum tuum.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 8:5)
licuit enim in bello et ciuem et senatorem et consularem occidere, ne in hoc quidem crimen est quod Ciceronem, sed quod patronum.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 8:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION