라틴어 문장 검색

id quod maxime conspicuum cernitur in Aristotele, qui naturalem suam philosophiam logicae suae prorsus mancipavit, ut eam fere inutilem et contentiosam reddiderit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:5)
Id optime cernitur in schola Leucippi et Democriti, collata cum reliquis philosophiis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:3)
reliquae autem ita fabricas intuentur attonitae, ut ad simplicitatem naturae non penetrent:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:5)
Quod si quis rursus subtilitatem illam intueatur quae ad artes liberales pertinet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 196:1)
Quod si quis ad intuendum ea, quae magis curiosa habentur quam sana, animum submiserit, et alchymistarum aut magorum opera penitius introspexerit, is dubitabit forsitan utrum risu an lachrymis potius illa digna sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:1)
Sed tamen cum nostra ratio interpretandi, post historiam praeparatam et ordinatam, non mentis tantum motus et discursus (ut logica vulgaris), sed et rerum naturam intueatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:8)
Primum intuetur corpus, ut turmam sive conjugationem naturarum simplicium:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:2)
Utcunque tamen dicendum est, quod iste modus operandi (qui naturas intuetur simplices, licet in corpore concreto) procedat ex iis, quae in natura sunt constantia et aeterna et catholica, et latas praebeat potentiae humanae vias, quales (ut nunc sunt res) cogitatio humana vix capere aut repraesentare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:17)
et intuentur veluti consuetudines naturae particulares et speciales, non leges fundamentales et communes, quae constituunt formas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 16:7)
Quinetiam excrementa animalium non recentia manifeste habent calorem potentialem, ut cernitur in impinguatione soli.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 126:2)
quod optime cernitur in vitris calendaribus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 178:2)
Optime autem cernitur iste motus in aere, qui per exiguum calorem se dilatat continuo et manifesto;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 230:1)
Simile quoddam est instantia speculorum puerilium, quae solent facere pueruli in scirpis ex saliva, ubi cernitur etiam pellicula consistens aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:10)
Optime autem cernitur hoc in spuma et nive, quae talem induunt consistentiam ut fere secari possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:13)
ut facile cernas non magis negatum esse igni vivificare animantia quam maturare vegetabilia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION