라틴어 문장 검색

cum me magna cervice ligatum attolles umeris atque in mea pectora primum incumbes c puppe novus servataque reddes colloquia inque vicem medios narrabimus annos, tu rapidum Euphraten et regia Bactra sacrasque antiquae Babylonis opes et Zeugma, Latinae pacis iter, quam dulce nemus florentis Idymes, quo pretiosa Tyros rubeat, quo purpura suco Sidoniis iterata cadis, ubi germine primum candida felices sudent opobalsama virgae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri41)
qui cuneus ut pulsus aequavit frontem primum, dein cedendo etiam sinum in medio dedit, Afri circa iam cornua fecerant irruentibusque incaute in medium Romanis circumdedere alas, mox cornua extendendo clausere et ab tergo hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 570:1)
Deinde ex novem partibus, quae sunt a planitia ad gnomonis centrum, VIII sumantur et signentur in linea, quae est in planitia, ubi erit littera C. haec autem erit gnomonis aequinoctialis umbra.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장8)
ad tornum aut circinum fabricatus capitibus lamna ferratis, habens in medio circa se tympanum ex tabulis inter se coagmentatis, conlocatur in stipitibus habentibus in se sub capita axis ferreas lamminas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장4)
at M. Tullium non habemus Euphranorem circa plures artium species praestantem, sed in omnibus, quae in quoque laudantur, eminentissimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 178:1)
& differentia inter curvaturam Ellipseos in vertice C & curvaturam circuli novissimi, ad differentiam inter curvaturam figurae Spa in vertice C & curvaturam ejusdem circuli, in duplicata ratione anguli CSP ad angulum CSp.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 41:12)
flagitatum quoque stipendium procacius quam ex more et modestia militari erat, et ab custodibus probra in circumeuntes vigilias iacta, et noctu quidam praedatum in agrum circa pacatum ierant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 360:1)
item Patris in aede Iovis et Herculis latericias cellas, cum circa lapidea in aede epistylia sint et columnae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장33)
Si annulus, Terra omni reliqua sublata, solus in orbe Terrae motu annuo circa Solem ferretur, & interea circa axem suum, ad planum Eclipticae in angulo graduum 23½ inclinatum, motu diurno revolveretur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 63:1)
quod corporis in linea RPB circa centrum S moventis velocitas in loco quovis P sit ad velocitatem corporis intervallo SP circa idem centrum circulum describentis in dimidiata ratione rectanguli ½L × SP ad SY quadratum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VII. De Corporum Ascensu & Descensu Rectilineo. 11:9)
tertia est ex compositis, ut si quis corpus suum in culto loco poni iubeat, circaque monumentum multum agri ab heredibus in tutelam cinerum, ut solent, leget, sit litis occasio cultum locum dixerit an incultum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 253:1)
portat hunc aeger parens supremum ad ignem, mater hunc amens gerit properatque ut alium repetat in eundem rogum, quin luctu in ipso luctus exoritur novus novaeque circa funus exsequiae cadunt, tum propria flammis corpora alienis cremant;
(세네카, 오이디푸스 1:27)
Haec dum in India geruntur, Graeci milites nuper in colonias a rege deducti circa Bactra orta inter ipsos seditione defecerant non tam Alexandro infensi quam metu supplicii.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 2:1)
et adhuc recentium laborum circa Baruth immemores, viam Rohas in initio mensis Junii insistunt in [0684D] galeis et loricis, in cuneis septingentorum equitum electorum, in manu trecentorum peditum, arcu et lancea apprime valentium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 38:2)
Turci ergo videntes se nihil profecisse, et adhuc in copiis suis confidentes, obsidionem circa praedictam urbem constituerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 58:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION