라틴어 문장 검색

ubi est eo ventum, Turnum ex somno excitatum circumsistunt custodes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 524:1)
dicere deinde incipientem primores civitatis circumsistunt, eadem multis precibus orant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 21:2)
curiamque ipsi futuri arbitri moderatoresque publici consilii circumsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 250:3)
is confestim convocato senatu atque introductis nuntiis magno opere censet ne exspectent dum ab Roma legati auxilium petentes veniant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 197:2)
proinde omnes collegarum quoque lictores convoca;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 485:1)
nec se utique collegarum lictores convocaturum ad coercendos seditionis auctores:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 494:2)
inde alii arma capere, alii, quos forte armatos tumultus occupaverat, convocare suos ut proelium inirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 34:1)
ubi ad praetorium ventum est, consul classico ad contionem convocat orsusque meritas Deci laudes interfante ipso Decio distulit contionem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 409:1)
quae ne impedimentis gravibus agmen oneraret, convocari milites Decius iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 216:2)
digredientes iam consules legati tribunique ex Appiano exercitu circumsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 241:1)
dissipatis inde equitibus qui cum eo aderant ipsum circumsistunt insidentemque equo captum ad consulem Romanum rapiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 276:2)
in vico Longo, ubi habitabat, ex parte aedium quod satis esset loci modico sacello exclusit, aramque ibi posuit et convocatis plebeiis matronis conquesta iniuriam patriciarum hanc ego aram inquit Pudicitiae Plebeiae dedico vosque hortor, ut quod certamen virtutis viros in hac civitate tenet,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 313:1)
Hannibal Sagunto capto Carthaginem novam in hiberna concesserat, ibique auditis quae Romae quaeque Carthagine acta decretaque forent seque non ducem solum sed etiam causam esse belli, partitis divenditisque reliquiis praedae nihil ultra differendum ratus Hispani generis milites convocat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 203:1)
ita per variam fortunam diei maiore parte exacta cum in castra reditum esset, Minucius convocatis militibus, saepe ego inquit audivi, milites, eum primum esse virum qui ipse consulat quid in rem sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 360:1)
senatus inde haberi coeptus est, quod sicut regnante Hierone manserat publicum consilium, ita post mortem eius ante eam diem nulla de re neque convocati neque fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 283:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION