라틴어 문장 검색

et cum iam prope in portis castrorum esset hostis, nihil consulto dictatore magister equitum Q. Aulius Cerretanus magno tumultu cum omnibus turmis equitum evectus summovit hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 311:2)
et iam breviore intervallo certiora intuentes, vallum secum portare Samnitem adfirmant nec dubium esse quin castra circumvallaturi sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 502:1)
consulem M. Atilium vel solum, si nemo alius sequatur, iturum adversus hostes casurumque inter signa Samnitium potius quam circumvallari castra Romana videat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 505:1)
ac primo missilibus submovere hostem nec quicquam satis tutum munientibus pati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 68:1)
quo cum extemplo concursus omnis generis hominum esset factus, submota cetera multitudine senatus Alorco datus est, cuius talis oratio fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 125:1)
cum in hanc sententiam pedibus omnes issent, summotaque foro per magistratus turba patres diversi ad sedandos tumultus discessissent, tum demum litterae a C. Terentio consule allatae sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 666:1)
senatus summotis arbitris consuli coeptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 719:2)
non modo enim sequi recusarunt bene monentem, sed obsistere ac retinere conati sunt, ni strictis gladiis viri fortissimi inertes summovissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 734:2)
indignatione orta summoveri a curia iussos esse, missumque lictorem qui ex urbe educeret eos atque eo die manere extra finis Romanos iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 70:1)
itaque desperata tutela urbis, ut circumvallari moenia viderunt, priusquam continuarentur hostium opera, per intermissa munimenta neglectasque custodias silentio noctis dilapsi, per vias inviaque qua quemque aut consilium aut error tulit, in urbes Campaniae, quas satis certum erat non mutasse fidem, perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 217:2)
iis populandis et militem suum repleturum se et metu procul ab his summoturum hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 583:2)
brevi deinde ceteros tutores summovet Adranodorus, iuvenem iam esse dictitans Hieronymum ac regni potentem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 54:1)
testibus datis tribuni populum summoverunt, sitellaque lata est, ut sortirentur ubi Latini suffragium ferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 41:1)
cum in eo parum praesidii esset, turbandae rei causa publicani per vacuum summoto locum cuneo inruperunt iurgantes simul cum populo tribunisque., nec procul dimicatione res erat cum Fulvius consul tribunis nonne videtis inquit vos in ordinem coactos esse et rem ad seditionem spectare, ni propere dimittitis plebis concilium?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 43:1)
conscendamus equos summotisque aliis uter bello melior sit decernamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 275:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION