라틴어 문장 검색

vastum ubique silentium, secreti colles, fumantia procul tecta, nemo exploratoribus obvius.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 2:3)
frustra studia fori et civilium artium decus in silentium acta, si militarem gloriam alius occuparet;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 39장 3:2)
et rumoribus nihil silentio transmittentium, quia Vinio vidua filia, caelebs Otho, gener ac socer destinabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장6)
per ceteros maestitia ac silentium, tamquam usurpatam etiam in pace donativi necessitatem bello perdidissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장8)
totidem ferme milites in itinere adgregantur, alii conscientia, plerique miraculo, pars clamore et gladiis, pars silentio, animum ex eventu sumpturi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 27장5)
non tumultus, non quies, quale magni metus et magnae irae silentium est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 40장3)
Inferioris tamen Germaniae legiones sollemni kalendarum Ianuariarum sacramento pro Galba adactae, multa cunctatione et raris primorum ordinum vocibus, ceteri silentio proximi cuiusque audaciam expectantes, insita mortalibus natura, propere sequi quae piget inchoare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 55장1)
coacto vero in curiam senatu arduus rerum omnium modus, ne contumax silentium, ne suspecta libertas;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장7)
silentio, patientia, postremo precibus ac lacrimis veniam quaerebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장6)
miles ipsi adeo paratus ut praeeuntem sacramentum et fausta Vitellio omnia precantem per silentium audierint;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 74장2)
sed ubi totis castris in fama proditio, recurrens in principia miles praescriptum Vespasiani nomen, proiectas Vitellii effigies aspexit, vastum primo silentium, mox cuncta simul erumpunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장7)
Tum Antonius inserens se manipulis, ubi aspectu et auctoritate silentium fecerat, non se decus neque pretium eripere tam bene meritis adfirmabat, sed divisa inter exercitum ducesque munia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장1)
mirum apud ipsum de bello silentium;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 54장4)
voces populi blandae et intempestivae, miles minaci silentio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장7)
eam sententiam modestissimus quisque silentio, deinde oblivio transmisit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION