라틴어 문장 검색

"Tunc Iuppiter prehensa Cupidinis buccula manuque ad os suum relata consaviat, atque sic ad illum Licet tu inquit Domine fili, nunquam mihi concessu deum decretum servaris honorem, sed istud pectus meum, quo leges elementorum et vices siderum disponuntur, convulneraris assiduis ictibus crebrisque terrenae libidinis foedaveris casibus, contraque leges et ipsam Iuliam disciplinamque publicam turpibus adulteriis existimationem famamque meam laeseris, in serpentes, in ignes, in feras, in aves et gregalia pecua serenos vultus meos sordide reformando;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:165)
Haec eo enarrante, veteris fortunae et illius beati Lucii praesentisque aerumnae et infelicis asini facta comparatione medullitus ingemebam, subiitque me non de nihilo veteris priscaeque doctrinae viros finxisse ac pronuntiasse caecam et prorsus exoculatam esse Fortunam, quae semper suas opes ad malos et indignos conferat, nec unquam iudicio quemquam mortalium eligat, immo vero cum iis potissimum dei versetur, quos procul si videret, fugere deberet, quodque cunctis est extremius, varias opiniones, immo contrarias nobis attribuat, ut et malus boni viri fama glorietur et innocentissimus contra noxio rumore plectatur.
(아풀레이우스, 변신, 7권 2:1)
"idque sic erat et fama dicebat."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:6)
"Necdum satis scelere transacto fama dilabitur en cursus primos ad domum Tlepolemi detorquet et aures infelicis nuptae percutit."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:40)
nam tanta etiam ibidem de mel fama pervaserat, ut non mediocri quaestui praeposito illi meo fuerim.
(아풀레이우스, 변신, 10권 19:2)
Nec tamen fama volueris pigra pinnarum tarditate cessaverat, sed protinus in patria deae providentis adorabile beneficium meamque ipsius fortunam memorabilem narraverat passim.
(아풀레이우스, 변신, 11권 18:1)
viri digni fama perpetua,
(ARCHIPOETA, I165)
Fama tuba dante sonum
(ARCHIPOETA, II1)
ne sit fama mendax de te,
(ARCHIPOETA, VIII5)
vita famam superas.
(ARCHIPOETA, VIII6)
famae tuae terminus nullus erit dies,
(ARCHIPOETA, IX83)
et in maris insulis huius fama gerrae;
(ARCHIPOETA, IX102)
volat fama Caesaris velut velox equus;
(ARCHIPOETA, IX121)
Et eodem anno post Pascha Aethered rex praefatus, regno quinque annis per multas tribulationes strenue atque honorabiliter cum bona fama gubernato, viam universitatis adiens, in Winburnan monasterio sepultus, adventum Domini et primam cum iustis resurrectionem expectat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 41 44:1)
Nam et ante iam fama et nunc fratres, qui venerunt a vobis, Eustasius et Andreas bonum Christi odorem de vestra sancta conversatione ad nos adtulerunt.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION