라틴어 문장 검색

nam apud veteres consuetudo erat ut desperati ante ianuas suas collocarentur, vel ut extremum spiritum redderent terrae, vel ut possent a transeuntibus forte curari, qui aliquando simili laboraverant morbo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3952)
an memorem portus lucrinoque addita claustra in Baiano sinu Campaniae contra Puteolanam civitatem lacus sunt duo, Avernus et Lucrinus, qui olim propter copiam piscium vecti- galia magna praestabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1611)
Cumque in omnibus rebus vim haberent maxumam prima et extrema, principem in sacrificando Ianum esse voluerunt, quod ab eundo nomen est ductum, ex quo transitiones perviae iani foresque in liminibus profanarum aedium ianuae nominantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 67:4)
testis est huiusce Q. Muci ianua et vestibulum, quod in eius infirmissima valetudine adfectaque iam aetate maxima cotidie frequentia civium ac summorum hominum splendore celebratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 200:2)
sic ego intellego, si in haec, quae patefecit oratione sua Crassus, intrare volueritis, facillime vos ad ea, quae cupitis, perventuros, ab hoc aditu ianuaque patefacta.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 204:4)
paucis post diebus cum ad Nasicam venisset Ennius et eum ad ianuam quaereret, exclamat Nasica domi non esse, tum Ennius "quid?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 276:3)
iuvenis stare ad ianuam duo quosdam, qui eum magno opere evocarent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 353:2)
idem domi quam libidinosus, quam impurus, quam intemperans, non ianua receptis sed pseudothyro intromissis voluptatibus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 2:3)
ianua se ac parietibus, non iure legum iudiciorumque texit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 2:8)
Jam vero Superis convivae admittimur, alti Jura poli tractare licet, jamque abdita coecae Claustra patent Terrae rerumque immobilis ordo, Et quae praeteriti latuerunt saecula mundi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 3:9)
Quīntus eī grātiās reddidit iānuamque pulsāvit.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Acadēmīa10)
sōle occidente urbem ingressus, ad aedēs Theomnēstī festīnāvit iānuamque pulsāvit.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit28)
Theomnēstus iānuā apertā Quīntum vix agnōvit sed vultū eius propius aspectō ‘dī immortālēs,’ inquit, ‘num Quīntum videō? quid passus es? intrā celeriter.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit29)
Nec adhuc quidem omnia erant facta, cum Ascyltos furtim se foribus admovit discussisque fortissime claustris invenit me cum fratre ludentem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 11:2)
Sequimur nos admiratione iam saturi et cum Agamemnone ad ianuam pervenimus, | in cuius poste libellus erat cum hac inscriptione fixus:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 28:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION