라틴어 문장 검색

hoc accessit manus Ventidi, quae trans Appenninum itinere facto difficillimo ad Vada pervenit atque ibi se cum Antonio coniunxit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 10 5:3)
quacumque iit, ergastula solvit, homines abripuit, constitit nusquam prius quam ad Vada venit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 13 2:8)
Cum venissent ad Vada Volaterrana quae nominantur, vident perfamiliarem Naevi, qui ex Gallia pueros venalis isti adducebat, L. Publicium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 2:5)
hoc motu radiantis etesiae in vada ponti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 1:8)
Jam vero Superis convivae admittimur, alti Jura poli tractare licet, jamque abdita coecae Claustra patent Terrae rerumque immobilis ordo, Et quae praeteriti latuerunt saecula mundi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 3:9)
Retardantur etiam motus omnes in transitu per vada, adeò ut aestus omnium maximi, in fretis quibusdam & Fluviorum ostiis, sint quarti vel etiam quinti à Syzygiis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 19:6)
Nec adhuc quidem omnia erant facta, cum Ascyltos furtim se foribus admovit discussisque fortissime claustris invenit me cum fratre ludentem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 11:2)
Iam plena Phoebe candidum extulerat iubar minora ducens astra radianti face, cum inter sepultos Priamidas nocte et mero Danai relaxant claustra et effundunt viros.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:29)
Publicus vero servus insertans commissuris secures claustrorum firmitatem laxavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:9)
EtLibyae cerno tua, Nile, gementia claustra Actiacosque sinus et Apollinis arma timentes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 121:9)
Pater deorum risit atque illis dedit Parvum tigillum, missum quod subito vadi Motu sonoque terruit pavidum genus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.5)
Equus sedare solitus quo fuerat sitim, Dum sese aper volutat turbavit vadum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Equus et aper.1)
Tum vulpecula Evasit puteo nixa celsis cornibus, Hircumque clauso liquit haerentem vado.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et caper.8)
Si quando in silvis urso desunt copiae, Scopulosum ad littus currit et prendens petram Pilosa crura sensim demittit vado;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Ursus esuriens.1)
Enotuerunt quidam tui versus, et invito te claustra sua refregerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION