라틴어 문장 검색

nec terrena doctrina, sed coelesti sapientia, ut quanta rerum divinarum humanarumque discretio est, tanto ultra terrena studia ratio coelestis excedat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:41)
ut et ipse si timeat Deum, in bonis habitet, et in coelestibus sit, et possideat corpus suum, et dominetur ei quasi in servitutem redacto, et possideat haereditatem gloriae et coelestium promissorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 3:11)
Postea tuus ille Poenulus - scis enim Citieos, clientes tuos, e Phoenica profectos - , homo igitur acutus, causam non optinens repugnante natura verba versare coepit et primum rebus iis, quas nos bonas ducimus, concessit, ut haberentur aestimabiles et ad naturam accommodatae, faterique coepit sapienti, hoc est summe beato, commodius tamen esse si ea quoque habeat, quae bona non audet appellare, naturae accommodata esse concedit, negatque Platonem, si sapiens non sit, eadem esse in causa, qua tyrannum Dionysium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 76:1)
Quinetiam ubi non datur homini facultas operandi, sed tantum sciendi, ut in coelestibus (neque enim ceditur homini operari in coelestia, aut ea immutare aut transformare), tamen inquisitio facti ipsius sive veritatis rei, non minus quam cognitio causarum et consensuum, ad primaria illa et catholica axiomata de naturis simplicibus (veluti de natura rotationis spontaneae, attractionis sive virtutis magneticae, et aliorum complurium quae magis communia sunt quam ipsa coelestia) refertur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 17:3)
Beatus vero Augustinus quod dicitur de sole et caeteris coelestibus luminaribus, nequaquam refellere audet, sed sibi incertum esse profitetur utrum videlicet quidam rectores spiritus illis insint, per quos etiam vivificentur, et (quod mirabile dictu videtur) dicit etiam se ignorare, utrum haec quoque pertineant ad societatem eorum quos nos Christiani angelos vel coelestes spiritus dicimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION