라틴어 문장 검색

Relinquendum igitur visum est in ingenio quod dies atque aetas mitificet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, II 7:1)
Ea mulieris scitae atque prudentis erga ferocem filium comitas sensim et comiter admonuisse eum visa est deponendam esse opinionem vanam quam ille ingentibus victoriis et adulantium blandimentis et rebus supra fidem prosperis inbiberat, genitum esse sese de Iove.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IV 4:1)
Sicuti Marco etiam Ciceroni mollius teretiusque visum, in Quinta in Verrem fretu scribere quam freto:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 16:1)
Atque uti demus, inquit, et has tantummodo stellas et ex una parte terrae observari debuisse, quae tandem finis observationis istius fuit et quae tempora satis esse visa sunt ad percipiendum quid praemonstraret aut coetus stellarum aut circuitus aut transitus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 15:1)
Atque hoc etiam Plato ibidem dicit, non defugiendas esse neque respuendas huiuscemodi exercitationes adversum propulsandam vini violentiam neque ullum umquam continentem prorsum ac temperantem satis fideliter visum esse, cuius vita victusque non inter ipsa errorum pericula et in mediis voluptatum inlecebris explorata sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 7:1)
Quapropter et his qui eos ludos habent, et his qui eo venire consuerunt, visum est faciundum, ut ostenderemus nostram sententiam, nobis non placere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XI 3:8)
Ea Cornelii sacerdotis ariolatio levis tum quidem visa est et vecors.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVIII 4:1)
sed quae scripta legi, ea ferme omnia inconcinna atque absurda visa sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 5:2)
Commodius autem propiusque visum est, festinare esse quasi fessum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIV 6:1)
Lepida quaedam et memoratu et cognitu de parte geometriae quae ὀπτική appellatur, et item alia quae κανονική, et tertia itidem quae dicitur μετρική.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XVIII 1:1)
Atque alia quidem quae reprehenderunt neque dictu neque auditu digna sunt, sed enim hoc, in quo sibimet ipsi praeter cetera esse visi sunt verborum pensitatores subtilissimi, cedo, quale id sit consideremus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 3:1)
Inlatebrant verbum poeticum visum est, sed non absurdum neque asperum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 4:2)
quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto, P. Nigidio et Q. Scaevolae visa esse non minus de praeterito furto quam de futuro cavisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VII 1:2)
Satis autem visum est in hoc conmentario de temporibus paucorum hominum dicere, ex quorum aetatibus de pluribus quoque, quos non nominaremus, haut difficilis coniectura fieri posset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 2:1)
Nonne, si id Antisthenes aut Diogenes dixisset, dignum memoria visum esset?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION