라틴어 문장 검색

At vero mulier sexo fortior suo, cum eculeus corpus extenderet et sordidas paedore carceris manus post tergum vincula cohiberent, oculis, quos tantum tortor alligare non poterat, suspexit ad caelum et volutis per ora lacrimis:
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 3:4)
Ille iam calcat super colubri caput, nos serpenti terram ex divina sententia comedenti adhuc cibo sumus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:2)
Licet parvulus ex collo pendeat nepos, licet sparso crine et scissis vestibus ubera, quibus nutrierat, mater ostendat, licet in limine pater iaceat, per calcatum perge patrem, siccis oculis ad vexillum crucis vola!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:18)
"quiequid calcaveris tu, rosa fiat."
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:25)
tu calcas opes, ille sectatur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:19)
Avaritia calcatur a plerisque et cum marsuppio deponitur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:5)
Nepotianus noster aurum calcans scedulas consectatur, sed, sicut sui in carne contemptor est et paupertate incedit ornatior, ita totum ecclesiae investigat ornatum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:13)
Quaerentibus nobis dignum tantae feminae habitaculum, cum ita solitudinem cuperet, ut diversorio Mariae carere nollet, ecce subito discurrentibus nuntiis oriens totus intremuit, ab ultima Maeotide inter glacialem Tanain et Massagetarum immanes populos, ubi Caucasi rupibus feras gentes Alexandri claustra cohibent, erupisse Hunorum examina, quae pernicibus equis huc illucque volitantia caedis pariter ac terroris cuncta conplerent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:2)
Haec dicimus, ut prima te, fili Rustice, fronte doceamus magna coepisse, excelsa sectari et adulescentiae, immo pubertatis, incentiva calcantem perfectae quidem aetatis gradum scandere, sed lubricum iter est, per quod ingrederis, nec tantam sequi gloriam post victoriam, quantam ignominiam post ruinam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:18)
Legimus Aaron pontificem isse obviam furentibus flammis et accenso turibulo Dei iram cohibuisse;
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:7)
"pinguia crura luto, planta mox undique magna calcor, et in digito clavus mihi militis haeret."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III98)
ipse capillato diffusum consule potat, calcatamque tenet bellis socialibus uvam, cardiaco numquam cyathum missurus amico;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V20)
sed tener et niveus mollique siligine fictus servatur domino, dextram cohibere memento, salva sit artoptae reverentia, finge tamen te inprobulum, superest illic qui ponere cogat:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V37)
tu calcas luce reversa coniugis urinam magnos visurus amicos.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI158)
"pone seram, cohibe."
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI175)

SEARCH

MENU NAVIGATION