라틴어 문장 검색

Vomitus interponere, aluum, sialiter non respondet, uel ducere uel aliquo medicamento mouere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:35)
Aluus quoque uel ducenda uel lacte purganda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 8:3)
aluos, si compressa est, ducenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:7)
Ea raro uel castratos uel pueros ante feminae coitum uel mulieres, nisi quibus menstrua suppressa sunt, temptant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 1:2)
et si quis ex corpore metus, uel alui ductione uti uel lacte purgari.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 9:2)
Potest uero ea compositio etiam ad parotidas, phymata, strumam omnemque coitum umoris emolliendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 33:4)
deinde danda quae per cibum potionemque aluum ideoque etiam corpus adstringant, sed ea leuia.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 72:5)
Ac tum quoque ut plenioribus cibis uti licebit ex media materia, sic tamen non nisi aluum corpusque siccantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 73:1)
aluus quoque ei ducatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 13:2)
Sed tamen si febricula accessit, abstinentia, lectulo, alui ductione opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 18:5)
Neque minus in abstinentia et alui ductione saepe auxilii est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 5:3)
aluum, sed non nisi secundo tertioue die, duci oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 6:7)
A secundo die graui quoque lippitudini per indita medicamenta recte succurritur, ubi uel iam sanguis missus uel aluus ducta est, aut neutrum necessarium esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 12:5)
Saepe enim post haec grauis somnus, saepe sudor, saepe alui deiectio pituitae cursum finit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 25:3)
Si diebus isdem aluus nihil reddit, ducenda est, quo magis superiores partes leuentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 25:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION