라틴어 문장 검색

sed ego in ea civitate, quae ideo omnibus rebus incipiendis gerendisque deos adhibet, quia nullius calumniae subicit ea quae dii comprobaverunt, et in sollemnibus verbis habet, cum supplicationem aut triumphum decernit, 'quod bene ac feliciter rem publicam administrarit,' si nollem, si grave ac superbum existimarem virtute gloriari, si pro felicitate mea exercitusque mei, quod tantam nationem sine ulla militum iactura devicimus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 614:1)
quod cum alii laudent, ne Lacedaemonii quidem possint, dii quoque ipsi comprobaverint, qui nobis victoriam dederunt, quonam modo ea quae belli iure acta sunt in disceptationem veniunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 428:2)
inter multa alia testimonia ad causam pertinentia haec quoque vox, nimis vero eventu comprobata, valuit cur Hostilia damnaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 444:1)
deinde collaudantibus cunctis deducti sunt in Capitolium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 556:2)
et cura super tali re principum et facilitas censorum egregie comprobata ab senatu et laudata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 556:3)
ubi collaudata gente quod constanter vetus decretum de arcendis aditu finium regibus Macedonum tenuissent, insigne adversus Persea odium Romanorum fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 55:1)
haec ubi dixit, collaudatum multis verbis P. Licinius consul ex contione in senatum duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 367:1)
vicit tamen ea pars senatus, cui potior utilis quam honesti cura erat, ut comprobaretur prior legatio Marci, et eodem rursus in Graeciam cum . . . quinqueremibus remitteretur iubereturque cetera uti e re publica maxime visum esset agere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 501:2)
itaque collaudato Euandro signa referri peditumque agmen redire in castra iubet, equitibus receptui canere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 651:1)
itaque ut plurium assensu comprobata est sententia, legati ad consulem missi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 684:1)
Edepol virtutes qui tuas non possis conlaudare sic ut ego possim, quae domi duellique male fecisti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 25)
num male relata est gratia, ut collegam collaudavi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 212)
quantis laudibus suom erum servos collaudavit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 361)
Conlaudato formam et faciem et virtutis commemorato.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 298)
Magnum me faciam nunc quom illaec me sic conlaudat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2144)

SEARCH

MENU NAVIGATION