라틴어 문장 검색

si sub media imave tunica, totae eae extra scrotum conlocandae excidendaeque sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장19)
Homo tum resupinus eo modo, quo in curatione ani figuratur, super subsellium aut lectum conlocandus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장8)
supinumque eum et aversum, super genua sua coxis eius conlocatis, conprehendit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장28)
Tum is super duorum genua eodem modo collocatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장31)
Ubi iam satis vel evocatus est sanguis vel prohibitus, resupinus is collocandus est sic, ut caput humile sit, coxae paulum excitentur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장115)
Ita si ad colem it, supinus is collocari debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장10)
— Oportet autem ante omnia resupinam mulierem transverso lecto sic collocare, ut feminibus eius ipsius ilia conprimantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장4)
Tum conpressis in unum feminibus, illa conclavi collocanda est modicum calorem sine ullo perflatu habente.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장45)
conlocandusque is loco in tepido;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장80)
deinde, si transversa maxilla fracta est (sub quo casu fere dens super proximum dentem excedit), ubi ea in suam sedem conlocata est, duo proximi dentes aut, si hi labant, ulteriores inter se seta deligandi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장9)
si in partem priorem, ad cervicem deligandum est supinusque homo conlocandus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장19)
siquidem umerus fractus non sic ut membrum aliud intenditur, sed homo conlocatur alto sedili, medicus autem humiliore adversus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장55)
et a lateribus cava, per quae loris datis morae quaedam crus femurque, ut collocatum est, detineant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장86)
ipsique homini permittendum est, ut sic ea collocata habeat, quemadmodum minime laedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장111)
— Primo quoque tempore autem homo in sedili conlocandus est sic, ut minister a posteriore parte caput eius contineat, vel sic, ut iuxta parietem is sedeat, subiecto inter parietem et caput eius scorteo pulvino duro, eoque caput eius per ministrum urgeatur, quo sit immobilius.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 12장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION