라틴어 문장 검색

nam haud secus quam si tota acie dimicarent, et velites emissis hastis comminus gladiis rem gerebant, et equites, ut semel in hostem evecti sunt, stantibus equis, partim ex ipsis equis, partim desilientes immiscentesque se peditibus pugnabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 399:1)
multi comminus congressi, multi fugientes interfecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 422:1)
consul quia non comminus pugnam sed procul locis oppugnandis futuram praeceperat animo, ingentem vim pilorum, velitarium hastarum, sagittarum glandesque et modicorum qui funda mitti possent lapidum paraverat, instructusque missilium apparatu ad Olympum montem ducit et a quinque ferme milibus castra locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 246:1)
nam quemadmodum comminus, ubi in vicem pati et inferre vulnera licet, accendit ira animos eorum, ita ubi ex occulto et procul levibus telis vulnerantur, nec quo ruant caeco impetu habent, velut ferae transfixae in suos temere incurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 264:1)
alii ruentes in hostem undique configebantur et, cum comminus venerant, gladiis a velitibus trucidabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 268:1)
sed eius demum animum in perpetuum vinci, cui confessio expressa sit se neque arte neque casu, sed collatis comminus viribus iusto ac pio esse bello superatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 500:2)
ibi cum in orbem milites coegisset, ut densatis scutis ab ictu sagittarum et iaculorum sese tuerentur, Perseus circumdato armatis tumulo alios ascensum undique temptare iubet et comminus proelium conserere, alios eminus tela ingerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 722:1)
gladio comminus geri rem in permixta turba, quo miles Romanus vincat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 442:1)
comminus stabilior et tutior aut parma aut scuto Ligustico Romanus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 449:2)
Tu sali solus, nam ego istam insulturam et desulturam nil moror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 321)
navi timidae ambae in scapham insiluimus, quia videmus ad saxa navem ferrier;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 386)
saevis certandum comminus armis hoc ideo dicit, quia vulnere tardus magis comminus pugnare desiderat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8901)
veteres enim non in tempore, sed in loco 'comminus' ponebant, id est iuxta, ut est "comminus obtruncant ferro":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1047)

SEARCH

MENU NAVIGATION