라틴어 문장 검색

quibus in forum delatis et ad viginti matronis, apud quas deprehensa erant, per viatorem accitis, duae ex eis, Cornelia ac Sergia, patriciae utraque gentis, cum ea medicamenta salubria esse contenderent, ab confutante indice bibere iussae, ut se falsum commentam in conspectu omnium arguerent, spatio ad conloquendum sumpto, cum submoto populo rem ad ceteras rettulissent, haud abnuentibus et illis bibere, epoto medicamento suamet ipsae fraude omnes interierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 262:1)
litterae quoque de re prospere gesta ad senatum, non ad dictatorem, missae argumentum fuere minime cum eo communicantis laudes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 425:1)
ea legatione Papirius audita perinde ac motus dictis eorum cum collega se communicaturum respondit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 191:1)
accitoque eo, cum tempus omne in apparatu pugnae consumpsisset, conlocutus de re dubia signum pugnae proposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 191:2)
adicite ad haec, quod foedus aequum deditis, quod leges vestras, quod ad extremum, id quod ante Cannensem certe cladem maximum fuit, civitatem nostram magnae parti vestrum dedimus communicavimusque vobiscum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 56:1)
conlocutusque cum legatis de ratione belli gerundi, ut veterum militum verba audivit, quam multarum rerum ipse ignarus esset, ex conparatione tam ordinatae disciplinae animum advertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 612:1)
hi priusquam aliquid moverent, conloquendum cum Hannibale rati, nocte per speciem venandi urbe egressi ad eum proficiscuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 110:1)
servus unus exulum, pro transfuga intromissus in urbem, conventis paucis initium conloquendi de tali re fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 345:1)
deinde in piscatoria quidam nave retibus operti circumvectique ita ad castra Romana conlocutique cum transfugis, et iidem saepius eodem modo et alii atque alii;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 345:2)
quod ubi accepit Marcellus, cum paucis tribunorum militum conlocutus, electisque per eos ad rem tantam agendam audendamque idoneis centurionibus militibusque et scalis in occulto comparatis, ceteris signum dari iubet ut mature corpora curarent quietique darent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 354:1)
citatis senioribus, datum secreto in Ovili cum iis conloquendi tempus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 319:2)
hanc unam viam multa inter nos conlocuti consules invenimus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 506:1)
et quoniam fors eos sub uno tecto esse atque ad eosdem penates voluisset, contrahere ad conloquium dirimendarum simultatium causa est conatus, Scipione abnuente aut privatim sibi ullum cum Poeno odium esse quod conloquendo finiret, aut de re publica quicquam se cum hoste agere iniussu senatus posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 273:2)
consul diem ad conloquendum cum conlega petit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 693:1)
ibi prius conlocutus rex cum et Derda et Philippo, Epirotarum praetoribus, postea cum P. Sempronio congreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 171:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION