라틴어 문장 검색

Domitio cum duabus Thysdrae ubi Considius praeerat ad obsidendum relictis, M.
(카이사르, 아프리카 전기 86:6)
Caninio proconsule qui eum obsidebat, fide accepta seque et sua omnia et oppidum proconsuli tradit.
(카이사르, 아프리카 전기 93:5)
Caesar praeda militibus concessa aedificia diripi iussit castellumque ad pontem, qui propior erat Pharo, communivit atque ibi praesidium posuit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 19:1)
Eis autem temporibus quibus Caesar ad Dyrrachium Pompeium obsidebat et Palaepharsali rem feliciter gerebat Alexandreaeque cum periculo magno tum etiam maiore periculi fama dimicabat, Q.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 48:1)
obsideri se a Caesare, opera munitionesque prope esse perfectas;
(카이사르, 내란기, 1권 20:2)
Tertio die Caesar vallo castra communit;
(카이사르, 내란기, 1권 42:5)
Hunc celeriter, priusquam ab adversariis sentiatur, communit.
(카이사르, 내란기, 1권 54:5)
Caesar praesidiis montibus dispositis omni ad Hiberum intercluso itinere quam proxime potest hostium castris castra communit.
(카이사르, 내란기, 1권 72:12)
Tandem omnibus rebus obsessi, quartum iam diem sine pabulo retentis iumentis, aquae, lignorum, frumenti inopia colloquium petunt et id, si fieri possit, semoto a militibus loco.
(카이사르, 내란기, 1권 84:1)
Pompeius interclusus Dyrrachio, ubi propositum tenere non potuit, secundo usus consilio edito loco, qui appellatur Petra aditumque habet navibus mediocrem atque eas a quibusdam protegit ventis, castra communit.
(카이사르, 내란기, 3권 42:1)
Hos primum praesidiis tenuit castellaque ibi communit.
(카이사르, 내란기, 3권 43:3)
Inde, ut loci cuiusque natura ferebat, ex castello in castellum perducta munitione circumvallare Pompeium instituit, haec spectans, quod angusta re frumentaria utebatur quodque Pompeius multitudine equitum valebat, quo minore periculo undique frumentum commeatumque exercitui supportare posset, simul, uti pabulatione Pompeium prohiberet equitatumque eius ad rem gerendam inutilem efficeret, tertio, ut auctoritatem qua ille maxime apud exteras nationes niti videbatur, minueret, cum fama per orbem terrarum percrebuisset, illum a Caesare obsideri neque audere proelio dimicare.
(카이사르, 내란기, 3권 43:4)
Nam quicumque alterum obsidere conati sunt, perculsos atque infirmos hostes adorti aut proelio superatos aut aliqua offensione permotos continuerunt, cum ipsi numero equitum militumque praestarent;
(카이사르, 내란기, 3권 47:2)
Hoc consedit loco atque eum communivit omnesque ibi copias continuit.
(카이사르, 내란기, 3권 51:17)
si Apolloniam Oricumque oppugnare et se omni maritima ora excludere conaretur, obsesso Scipione necessario illum suis auxilium ferre cogeret.
(카이사르, 내란기, 3권 78:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION