라틴어 문장 검색

talibus amplifice vestis decorata figuris pulvinar complexa suo velabat amictu.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 9:5)
his corpus tremulum complectens undique vestis candida purpurea talos incinxerat ora, at roseae niveo residebant vertice vittae, aeternumque manus carpebant rite laborem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:2)
7. Auctoritatem vero Nasonis, quarto De Rerum Transformatione, que directe atque ad litteram propositum respicit, superest ut intueare;
(단테 알리기에리, Epistolae 16:1)
ac meditationes assiduas, quibus tam celestia quam terrestria intuebar, quasi suspectas, impie relegavit;
(단테 알리기에리, Epistolae 21:7)
facile predestinatio hec etiam leviter intuentibus innotescet. 24.
(단테 알리기에리, Epistolae 32:3)
3. Ergo ad audientiam vestre Sublimitatis exorans et suppliciter precor et devote deposco quatenus mentis oculis intueri dignemini prelibate interdum fidei puritatem. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 70:1)
Est enim tunc Phebe similis, fratrem dyametraliter intuenti de purpureo matutine serenitatis. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:12)
Admirabar equidem aliquando romanum populum in orbe terrarum sine ulla resistentia fuisse prefectum, cum, tantum superficialiter intuens, illum nullo iure sed armorum tantummodo violentia obtinuisse arbitrabar. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 1:6)
Sciendum est igitur quod, quemadmodum ars in triplici gradu invenitur, in mente scilicet artificis, in organo et in materia formata per artem, sic et naturam in triplici gradu possumus intueri.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:5)
Nam hoc ratio humana per se iustum intueri non potest, fide tamen adiuta potest.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:15)
Cumque dispositio mundi huius dispositionem inherentem celorum circulationi sequatur, necesse est ad hoc ut utilia documenta libertatis et pacis commode locis et temporibus applicentur, de curatore isto dispensari ab Illo qui totalem celorum dispositionem presentialiter intuetur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:23)
3. Intuearis ergo, lector, actente quantum ad exaceranda egregia verba te cribrare oportet:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 113:1)
ille, denique, quem, imminente periculo, omnes intuebantur, factorum clarorum memoria duntaxat vivit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.21)
ob hanc Nepotianus noster absens praesens est et per tanta terrarum spatia divisos utraque conplectitur manu.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 19:12)
O si tibi contingeret videre socrum et cognatam tuam et in parvis corpusculis ingentes animos intueri!
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION