라틴어 문장 검색

nec idem concentus est procedente ad proelium exercitu, idem receptui carmen.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 268:2)
si non resupini spectantesque tectum et cogitationem murmure agitantes exspectaverimus quid obveniat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 177:6)
sed haec vox sit modica et magis murmur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 128:4)
non solum ne dicamus omnia clamose, quod insanum est, aut intra loquendi , quod motu caret, aut summisso murmure, quo etiam debilitatur omnis intentio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 192:3)
Virga murmur omne conpescitur, et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt, tussis, sternumenta, singultus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 3:1)
Nam si bona fide sumus, si receptui cecinimus, si speciosa contemnimus, ut paulo ante dicebam, nulla res nos avocabit, nullus hominum aviumque concentus interrumpet cogitationes bonas, solidasque iam et certas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 11:2)
Cum omnes vias ordo canentium inplevit et cavea cincta est et ex pulpito omne tibiarum genus organorumque consonuit, fit concentus ex dissonis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 10:4)
tum murmur grave, maiora minitans, collibus summis cadit tractuque longo litus ac petrae gemunt:
(세네카, 아가멤논 10:21)
saepe commotae sonuere parmae tacitumque murmur percussit aures, ut fremuit male subdolo parens Pyrrhus Vlixi.
(세네카, 아가멤논 11:16)
stetere vittae, mollis horrescit coma, anhela corda murmure incluso fremunt, incerta nutant lumina et versi retro torquentur oculi, rursus immoti rigent.
(세네카, 아가멤논 13:2)
Excandescit hoc loco Claudius et quanto potest murmure irascitur.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 5:9)
tubicinum, cornicinum, omnis generis aenatorum tanta turba, tantus concentus, ut etiam Claudius audire posset.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:3)
scilicet ille, qui verum dicat et hominem inter mentientes stupentem ipsaque consuetudine pro rectis blanda audiendi ad ignorantiam veri perductum vindicet a consensu concentuque falsorum.
(세네카, 행복론, Liber VI 143:3)
deiectus fluminum et ex uno fonte in occidentem orientemque diffusi amnes et summis cacuminibus nemora nutantia et tantum silvarum cum suis animalibus aviumque concentu dissono ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 103:3)
Pendet summo stridula ramo pinnasque novo tradere soli gestit querulos inter nidos Thracia paelex, turbaque circa confusa sonat murmure mixto testata diem.
(세네카, Hercules Furens 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION