라틴어 문장 검색

est autem nigrogemmeus, et ardens igni admotus, incensus serpentes fugat, adtritu calefactus adplicita detinet, aeque ut sucinum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:9)
Porro rex, uenerat enim de uenatu, coepit consistens ad focum calefieri cum ministris;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 2:10)
et repente inter calefaciendum recordans uerbum, quod dixerat illi antistes, discinxit se gladio suo, et dedit illum ministro, festinusque accedens ante pedes episcopi conruit, postulans, ut sibi placatus esset, quia numquam, inquit, deinceps aliquid loquar de hoc aut iudicabo, quid uel quantum de pecunia nostra filiis Dei tribuas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 2:11)
atque inde egrediens ad terram, numquam ipsa uestimenta uda atque algida deponere curabat, donec ex suo corpore calefierent et siccarentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 5:5)
Maelium, cui tribunatus plebis magis optandus quam sperandus fuerit, frumentarium divitem, bilibris farris sperasse libertatem se civium suorum emisse, ciboque obiciendo ratum victorem finitimorum omnium populum in servitutem perlici posse, ut senatorem concoquere civitas vix posset regem ferret, Romuli conditoris, ab dis orti, recepti ad deos, insignia atque imperium habentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 168:2)
illic ante omnia clandestina concocta sunt consilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 126:3)
Abi intro ac iube huic aquam calefieri;
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 1109)
quaqua tangit, omne amburit, si astes, aestu calefacit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 213)
calefieri iussi reliquias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 333)
ut murena et conger ne calefierent;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 348)
Quia sorbitione faciam ego hodie te mea, item ut Medea Peliam concoxit senem, quem medicamento et suis venenis dicitur fecisse rursus ex sene adulescentulum, item ego te faciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 284)
si enim exemptae diutius iacent, ab sole et luna et pruina concoctae resolvuntur et fiunt terrosae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 4장12)
cum enim alia parte habuerit, qua sol calfacere possit, vinum, quod erit in ea cella, confusum ab calore efficietur inbecillum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장14)
id autem erit recte, si glaebae calcis optimae ante multo tempore, quam opus fuerit, macerabuntur, uti, si qua glaeba parum fuerit in fornace cocta, in maceratione diuturna liquore defervere coacta uno tenore concoquatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 2장2)
illud concoquere, hoc concoxisse significat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION