라틴어 문장 검색

itaque acrior concursus fuit quam caedes, et sicut aequata ferme pugna erat, ita clade pari discessum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 633:2)
Romae ad primum nuntium cladis eius cum ingenti terrore ac tumultu concursus in forum populi est factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 85:1)
duae tamen primo concursu captae erant Punicae naves, quattuor suppressae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 228:2)
tum satis comperta solitudine in castris concursus fit ad praetoria consulum nuntiantium fugam hostium adeo trepidam ut tabernaculis stantibus castra reliquerint, quoque fuga obscurior esset crebros etiam relictos ignes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 512:1)
nam cum initio fremitus, deinde aperta vociferatio fuisset exposcentium stipendium debitum querentiumque annonam primo, postremo famem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 526:1)
primo igitur concursu, cum vix pila coniecta essent, rettulit pedem media acies, inferentibusque se magno impetu Romanis vertit terga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 373:1)
dein concursu ad pugnantis facto aequatisque viribus atrox esse coepit pugna, memorabilisque inter paucas fuisset, ni ingentibus procellis effusus imber diremisset pugnantis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 599:3)
renuntiandum igitur eis esse Leontinos quoque aequom censere liberos esse, vel quod in solo urbis suae tyrannus ceciderit, vel quod ibi primum conclamatum ad libertatem relictisque regiis ducibus Syracusas concursum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 374:1)
intra portas concursu ex totis castris ad primum clamorem et tumultum facto atrox proelium oritur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 583:3)
Numidae cum in concursu quieti stetissent in cornibus, ut terga dantis suos viderunt, fugae tantum parumper comites facti, postquam omnes Agrigentum trepido agmine petentes viderunt, ipsi metu obsidionis passim in civitatis proxumas dilapsi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 613:3)
concursus ad curiam populi factus coegit Loesium senatum vocare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 175:2)
concursuque ad primum equitum ingressum facto magistratum Sidicinum citari iussit imperavitque ut produceret Campanos quos in custodia haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 211:2)
isque cum agmine captivorum ingressus urbem magnum concursum hominum fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 97:2)
actum de imperio Marcelli in circo Flaminio est ingenti concursu plebisque et omnium ordinum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 332:1)
cernere ipsos quo concursu, qua admiratione, quo favore hominum iter suum celebretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 666:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION